« Montana » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 512b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONTANA
MONTANA, Montanea, Mons, locus montanus. Innocentio Agrimensori,
montuosus aliis Gromaticis. Montana Cordubensis, apud S. Eulogium lib. 2.
cap. 11. lib. 3. cap. 12. Montana. Odo de Diogilo, et Epist. 39. ex Sugerianis :
Fuerunt enim mortui in ascensu Montanæ Laodiciæ minoris, inter districta, locorum, etc.Adde Brocardum in Descript. Terræ sanctæ, Petrum de vineis lib. 3. Epist. 55. etc. Ultra Montana transire, Italiam adire in Stat. Friburg. ann. 1120.
Montanea, apud Tudebodum lib. 1. pag. 785. Baldricum lib. 4. Hist. Hieros. pag. 127.
Ordericum Vitalem lib. 9. pag. 743. 747. 752. Sanutum lib. 2. part. 4. cap. 25. etc. Vita
B. Stephani Abb. Obasin. lib. 1. cap. 26 :
Habitatio eorum Montaneis hiemalibus cingitur.Charta ann. 1293. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 72 :
Item, quod monasterium sanctæ Crucis prædictum non possit tenere in Montaneis ipsius, nisi septem trentenaria ovium.Bernardus de Acquisit. T. S. apud Murator. tom. 7. col. 688 :
Intra civitatem sunt quatuor Montaneæ satis altæ, in quarum sublimiori est castellum præminens urbi.Adde Statuta Montis Regal. fol. 33.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Montaneus, in Vita MS. S. Winwaloei in Tabular. Landeven. pag. 141 : Qui morabatur in quemdam Montaneum, qui vocatur Nin.
Montanum. Willelm. ab Oldenborg in Itinerario T. S. de Cypro insula :
Habet in se alta Montana.Infra :
Conscendimus montem S. Crucis appellatum, quia omnia Montana Cypri supereminet.
Montaniosus Locus, apud Innocentium de Casis literarum pag. 246.
◊ De Montanis agnominatos Armeniæ, seu potius Ciliciæ
Toparchas, quod hæc regio montibus et rupibus altissimis passim aspera sit, docuimus ad
Bryennium lib. 1. n. 21. Otto de S. Blasio cap. 35 :
Principibus Armeniorum ad eum undique confluentibus, et præcipue Leone illarum regionum nobilissimo Christianorum Principe qui in Montanis habitabat.
Montana, in Glossis antiquis MSS. :
Circum castella in montibus posita.