![[]](img/image.png)
2. MONTATUS. Aquæ Montées, an Quæ sali conficiendo aptæ ? Vide Montea. an
Quæ sclusis continentur ? Charta ann. 1266. ex Chartul. S. Petri Insul. sign.
Decanus :
Dicimus quod aquæ, quæ wlgariter dicuntur Montées, existentes ad præsens in terris dictorum Insulensium apud Deulesmons, in jus dictorum decani et capituli Insulensis remaneant, sicut sunt, et eorum hospitum ; et quod decetero non fiant tales aquæ, quæ wlgaliter dicuntur Montées, nec possint fieri, nec debeant.