![[]](img/image.png)
MONTENSES, Donatistæ hæretici, sic Romæ appellati, quibus ex Africa solebat Episcopus mitti,
ut auctor est S. August. lib. de Hær. cap. 69. sic dicti, quod
Speluncam quandam foris a civitate cratibus sepsissent, ubi conventiculum habere potuissent, inquit Optatus lib. 2 :
eo quod Ecclesiam Romæ primum in monte habere cœpissent,ut Hieronymus in Chron. Lex 43. Cod. Theod. de Hæretic. (16, 5.) :
In Donatistas, qui et Montenses vocantur.Horum præterea meminit idem Hieronymus in Luciferum, in Epist. ad Marcellam, Augustinus Epist. 156. Epiphan. Gennadius de Scriptorib. Eccles. de Macrobio, etc. Perperam vero Altaserra a limite Montensi, in Africa, cujus mentio est in Notitia Imperii, dictos scripsit.