« »
 
[]« Monubilis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 514c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONUBILIS
MONUBILIS. Sidonius lib. 2. Epist. 2 :
Porticus columnis invidiosa Monubilibus.
Itinerarium Burdigalense :
Inde non longe, quasi ad lapidis missum, sunt monumenta duo, Monubiles miræ pulcritudinis factæ.
Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelatensis :
Et ut conferret sacris Virginibus, quas congregaverat, curam necessariam sepulturæ, Monubiles arcas corporibus humandis de saxis ingentibus noviter fecit excidi.
Variæ sunt super hac voce eruditorum sententiæ, quarum fere nulla arridet. Sirmondus ad Sidonium, monubiles, insignes ac præclaros, ut sunt monumenta, interpretatur. Salmasius in Itinerario Burdigal. volubiles legendum censet, id est, concameratos, εἱληματιϰάς. At vox volubilis, columnis etiam convenit, quas concameratas dicere absurdum fuerit. Anastasius in Gregorio III. pag. 72 :
Columnas sexaginta onychinas volubiles.
Unde emendandus locus alter apud eumd. Scriptorem pag. 132. Simulque et columnas volatiles, legendum enim volubiles, nisi utrobique monubiles legatur. Ludovicus Cerda
monubiles, columnas adstructas ad monumenta
esse putat. Denique Vossius nescio quid de machinis bellicis hic commentatur, quæ ad vim vocis percipiendam nihil conferunt. Sane in præallatis locis, monubiles non modo columnæ dicuntur, ut apud Sidonium, sed et monumenta, vel sepulcra, in Itinerario Hierosol. et arcæ, seu corporum conditoria apud Cyprianum, adeo ut quid insigne ac præclarum denotari hocce vocabulo par sit credere, tametsi incertum hactenus maneat etymon.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mihi vero Monubilis idem videtur quod monumentalis, ad monumentum seu sepulcrum pertinens ; vel quod memorialis, cui notioni egregie, nisi me fallit animus, præallati loci conveniunt.