![[]](img/image.png)
MORALIZARE, Dicta ad mores aptare. Epist. Roberti Prioris Celsin. ann. 1419. apud Marten.
tom. 7. Ampliss. Collect. col. 1119 :
In deductione non fuit oblitus Moralizare, illud videlicet quod Magi obtulerunt Regi æterno tria munera, aurum, thus et myrrham.De virtut. B. Ambrosii Senens. tom. 3. Martii pag. 212 :
Quæcumque nautæ, agricolæ et quique artifices faciunt, propriissime moribus hominum adaptabat, et ea sæpe sicut et Scripturarum gesta, Moralizabat.Vide Glossar. med. Græcit. in Ἠθιϰεύεσθαι Append. col. 80.