« »
 
[]« Morganaticum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 519c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORGANATICUM
MORGANATICUM, Idem videtur doct. viro Schœpflino ac Viduum, quod Argentinenses appellant Ein widem. Charta ann. 1436. ex Lib. sal. S. Thom. Argent. fol. 266 :
Item super Morganatico prædictæ Barbaræ, per præfatum Bartholdum ejus maritum super et de prædictis redditibus centum florenorum... Ipsique venditores in solidum, pro se et eorum hæredibus universis, jam dictos redditus et Morganaticum esse voluerunt obnoxios, obligatos et hypothecatos præfatis emptoribus... Et quod redditus viginti florenorum et Morganaticum præscriptum non sint dotales, ipsique redditus viginti florenorum non sint feudales et nulli alias obnoxii, venditi vel obligati seu revenditi.
Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Morgengabe. col. 1366. Idem ergo quod mox