« »
 
[]« Morth » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 524c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTH
MORTH, Moroth, Mordrum, Murdrum, etc. Homicidium, ex Saxonico morð, mors, letum, perditio, interitus : unde morð-laga , homicida, morð-lage , homicidium. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 625. et Haltausii Glossar. Germ. voce Mord, col. 1363. Papias : Mordou, i. e. homicidium in absconso, in Lege Longobarda. Ita MS. Editus habet Morhou. Eadem Lex Longob. lib. 1. tit. 2. § 8. Roth. 373. :
Omnes regales causæ, quæ ad manum Regis pertinent, [] unde compositio expectatur, aut culpa quæritur, dupliciter secundum antiquam consuetudinem componantur, excepto mundio de libera, aut Morth, aut aliis quæ similes sunt, unde 900. solid. judicantur.
Tit. 9. § 15. Roth. 373. :
Si servus Regis Morth fecerit, ita decernimus, ut componat ipsam personam, sicut appretiata fuerit, et servus ipse super fossam ipsius mortui appendatur, etc.
Inquisitiones Synodales cap. 6. apud Reginonem lib. 1. de Ecclesiast. disciplina cap. 5 :
Est aliqua femina quæ in fornicatione concipiens, timens ne manifestaretur, infantem proprium aut in aquam projecerit, aut in terra occultaverit, quod Morth dicunt.
Moroth. In Edicto Rotharis Regis Longob. titulus 5. 14. inscribitur de Moroth, ubi agitur de eo qui homicidium in absconso perpetraverit.
Morchidum. Concilium Moguntiacense :
Hæc eadem pœnitentia imponenda est... qui sponte per fraudem et avaritiam hominem innoxium occidunt, quod Morchidum vocant.
Ita apud Rabanum, Reginonem, Burchardum, Ivonem, et in Pœnitentiali Romano constanter legi observavit Steph. Baluzius, ubi Lindenbrogius et alii mortridum præferunt. Vide Capitul. 4. ann. 803. cap. 12.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mordad. Consuetudines Arkenses ann. 1231. in Tabular. S. Bertini :
Majores causæ, ut sunt raptus mulierum, berof, Mordad, etc.
Mortaudire, Interficere, furtive hominem occidere, apud Ulpianum in Collat. Legis Mosaïcæ tit. 11. Lex. Alemannor. tit. 76 :
Si quis Mortaudit barum aut feminam, qualis fuerit, secundum legitimum weregeldum nono geldo solvatur.
Ubi Editio Heroldi tit. 77 :
Si cui Mortaudus imponitur, sive sit baro, aut femina, etc.
Mortaudus, Per morth interfectus. Lex Aleman. tit. 49. cap. 1 :
Si quis hominem occiderit, quod Alamanni Mortaudo dicunt, etc.
Ubi varie hanc vocem efferri in MSS. monet Baluzius,
morstaudo, mortoto, mortot, morttudo, mortudum
, et mortuum.
P. Carpentier, 1766.
Mordthotus, Eadem notione. Vet. Pœnit. ex Cod. reg. 3878 :
Hæc eadem pœnitentia imponenda est... his, qui sponte per fraudem et avariciam hominem innoxium occidunt, quem Theudisca lingua Mordthotum vocant.
Mortraidus. Constitutio Friderici I. Imp. ann. 1158. apud. Goldastum tom. 3. Constit. Imper. pag. 231 :
Occiditur alicujus pater, frater aut cognatus, quamvis sibi de patratoris scelere constet, eundem licite, dummodo cum ipso Mortraido judicialiter actionem non incœperit, tumulabit, etc.
Mordrum, Eadem origine et notione. Lex Saxon. cap. 1. § 6 :
Si Mordrum totum quis fecerit, etc.
Capitulare 3. ann. 813. cap. 44 :
Si quis hominem in Mordro occiderit, etc.
ut et
Mordum. Conradus Uspergensis ann. 1198 :
Unde et illi rei habiti sunt de tali Mordo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Meurtrum. Charta Henrici domini de Soliaco ann. 1031 :
De rapto, de Meurtro, de homicidio, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Muldrum. Charta ann. 1230. in Tabul. Centul. :
Exceptis Muldro et latrone et rato et scato et lege duelli quæ ad abbatem et conventum pertinent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Multrum. Charta Hugonis Vicecom. Bruciæ ann. 1282. in Tabular. Floriac. :
Dictus Præpositus, de Saltu...... omnimodam habebit et exercebit jurisdictionem et justitiam,... exceptis tantummodo[] istis casibus, videlicet Multro, incendio, raptu, etc.
Charta Communiæ Ambian. ann. 1190. apud Baluz. tom. 7. Miscellan. pag. 325 :
Si quis bannitus est pro aliquo forisfacto, excepto Multro, homicidio, etc.
Charta Drogonis de Melloto ann. 1223. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1177 :
Notum facimus universis... quod dominus Rex habet in toto terra regaliam abbatiæ Cormeriaci, raptum, Multrum, etc.
Adde Perardum in Burgundicis pag. 334.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Multricium, in Legibus Norman. cap. 55. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 257 :
Habet etiam curiam de omni placito spadæ, et de roberiis, et Multriciis, homicidiis, treugis fractis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Multrium, Charta Roberti Magdun. domini ann. 1177. apud Thomasserium Consuet. Bituric. pag. 73 :
Neque furtum, neque sanguinem, neque Multria, neque bataliam (requirere poterimus.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Murdificatio. Consuetud. Furnenses in Archivo Audomar. :
Dominus Comes retinet sibi ad justificandum per curiam suam, Murdificationem, id est, murdrum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Murdredum. Charta Elizabethæ Reg. Angl. ann. 1566. apud Rymer. tom. 15. pag. 660 :
Ad inquirendum de omnibus et omnimodis proditionibus, feloniis, Murdredis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Murdrum. Charta Henrici Regis Angl. ann. 1134. in Hist. MS. Monast. Beccens. pag. 36 :
Habeant in tota parochia Becci omnes regias libertates, Murdrum, mortem hominis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Murtre, in Charta Bernardi de Turre ann. 1256. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 510 :
Si quis malefactor extraneus vel familiaris deprehensus fuerit in Murtre, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Murtrum. Statuta Ludovici VIII. Reg. Franc. ann. 1223. apud Acher. tom. 1. Spicil. pag. 646 :
Eo excepto, quod nobis retinemus Murtrum, raptum, homicidium et justitiam pedagii nostri.
Statuta Eduardi I. Reg. Angl. apud Rymer. tom. 2. pag. 260 :
Nec sasiemus bona sua .... nisi pro Murtro. Murtrum perpensum,
in Consuetud. MSS. Auscior. Occurrit præterea tom. 3. Ordinat. Reg. Fr. pag. 64. et 204.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mutrum, in Charta ann. 1265. in Tabulario S. Albini Andegav. :
Excepta villicaria seu jurisdictione trium delictorum, videlicet raptus, Mutri et encim, seu encimi.
Vide Encimum.
Murdrum, Vox quæ passim occurrit, nostris Meurtre. Murdrum autem homicidium furtim factum definitur in Charta Willelmi Comitis Pontivi ann. 1250. in Hist. Eccles. Abbatis-villæ cap. 46. Lex Bajwar. tit. 18. § 1 :
Si quis liberum occiderit furtivo modo, et in flumen ejecerit, vel in talem locum, ut cadaver reddere non quiverit, quod Bajwarii Murdrido dicunt, etc.
Lex Frisionum tit. 50. § 2 :
Si quis hominem occiderit, et absconderit quod Mordritum vocant, etc.
Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 92 :
Murdritus homo antiquitus dicebatur, cujus interfector nesciebatur ; ubicunque vel quomodocunque esset inventus, nunc adjunctum est, licet sciatur quis Murdum fecerit.
Homicidium per proditionem,
apud Matth. Paris ann. 1216. de Joanne Rege :
Arthurum nepotem suum propriis manibus per proditionem interfecit, pessimo mortis genere, quod Angli Murdrum appellant.
Ita Chronicon Mauriniacense lib. 2. ann. 1108 :
Nefandissimo et abominabili super omnia genere mortis, quod [] vulgo Murt vocatur, hominem innocentem morte suffocavit.
Homicidium per forehocht... felonie, sive Murther,
in Statutis Roberti II. Regis Scotiæ cap. 50. § 1.
quod factum fuit per Morther, vel præcogitatam malitiam.
Regiam Majestatem lib. 4. cap. 5. § 3 :
Duo sunt genera homicidii, unum quod dicitur Murdrum, quod nullo vidente, vel sciente, clam perpetratur, præter solum interfectorem et ejus complices, ita quod mox non sequatur clamor, aut vox popularis... Secundum genus homicidii est illud quod dicitur simplex homicidium.
Ita murdrum opponitur homicidio quod per infortunium fit, in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 15. § 4. seu calore iracundiæ, videlicet Chaudemelle, in Statutis Roberti II. Regis Scotiæ cap. 3. Latinis hisce vernacula subjicimus, ac primum ex Assisiis Hierosolymitanis MSS. cap. 77 :
Mutre est quant home est tué de nuit, ou en repos, dehors ou dedans vile. Et qui viaut faire apeau de Mutre, il doit faire aporter le cors murtri devant l'hostel dou Seignor, etc.
Cap. 82 :
Home murtri, et home tué autrement que murtre, n'est pas une chose ; car le tué sans Murtre est homicide.
Cap. 83 :
Murtre est fait en repos, et pour ce est l'assise faite, tel que l'on peut prover par son cors ; car en cest cas le cors murtri porte partie de la garantie, et l'appellant l'autre, et celui à qui l'on donne cos, dequoi il reçoit mort, est homecide, ne homecide ne peut home prover par l'assise, ou l'usage dou Roiaume de Jerusalem, que par 2. loiaus guarens de la loy de Rome, qui facent que loiaus guarens que ils jurent les cos donner de quoi il a mort recue.
Cap. 86 :
Et qui fait apeau d'homecide il doit savoir que est homecide, si que il se mette en droit gages. Quant l'on fait apeau d'homicide, est quant home est tué en appert devant la gent en mehlée, et homecide ne peut l'on prover de son cors, si le convient prover par guarens.
Hinc vetus Consuetudo Andegavensis, et Statuta S. Ludovici lib. 1 :
Meurtre si est, quand l'en tue homme ou femme de jour ou de nuit, en son lit ou en autre maniere, pourquoy ce ne soit en meslée, ou sans tancer, ou sans li deffier. En une foire pourroit l'en homme tuer en Meurtre, se l'en le feroit sans tancier avec lui, ou sans li deffier.
Murdre, in Litt. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 92. MS. :
Par foi se j'estoie ore lierres,
Ou traitres, ou ravissieres,
Ou d'aucun Murdre achaisonnés, etc.
Duplex autem statuitur murdrum, in Legibus Malcolmi Regis Scotiæ cap. 15. publicum et privatum. Publicum murtrum, quod et apertum dicitur, quod in loco publico coram testibus fit :
Privatum, cum aliquis est interfectus, vel submersus, vel in aliquo loco inventus.
In Arestis ann. 1261. in Nativitate B. Mariæ in 1. Regesto Parlamenti fol. 117 :
Dictum fuit ejus qui se suspenderat, factum ad Multrum pertinere.
Vide præterea Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 15. § 2. Fletam lib. 1. cap. 30. § 1. Willelmum Stanffordium lib. 1. Placitor. Coronæ cap. 10. Rastallum in voce Murder, etc.
Murdrum, Pecunia quæ solet dari pro Murdro. Hinc quietum esse a Murdro, in Leg. Henrici I. Regis Angl. cap. 2. et in eodem Monastico Angl. tom. 1. pag. 687. 688. 689. 722. 851. tom. 2. pag. 16. etc. hoc est, a mulctis pecuniariis, quæ villanis locorum, in quibus murdrum [] perpetratum fuerat, irrogabantur. Si quispiam enim, ut habent Leges Edwardi Confessoris cap. 15.
murdratus alicubi reperiebatur, querebatur apud villam ubi inveniebatur, interfector illius. Qui si inveniri poterat, tradebatur justitiæ Regis infra ipsos 8. dies interfectionis. Si vero inveniri non poterat, mensis et unius diei respectum habebant ad eum perquirendum. Quod si intra terminum non inveniebatur in villa 46. marcæ, etc.
Adde Leges vernaculas et Latinas Willelmi Nothi cap. 26. 46. et Henrici I. cap. 91. et Monasticum Angl. tom. 1. pag. 669. 830. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eadem notione, scilicet pro mulcta quæ domino competit ex murdro, seu pro jurisdictione et cognitione murdri, vocem Murdre usurpat MS. :
Et tant franchisse lour donna,
Comme le duc en sa terre a ;
Il out le Murdre et le larron,
Le raps, l'omicide, l'arson.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Murdrum, Eadem notione, in Charta Henrici II. Reg. Angl. ann. 1156. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosden. pag. 114 :
Concedo eis etiam quod ubicumque ierint cum mercationibus, emptionibus vel venditionibus suis, per totam terram meam Angliæ.... sint quieti de thelonio, pontagio,...... et de Murdredis et de variis ad Murdredum pertinentibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud scio an eodem significatu accipienda sit vox Murthra, in Charta ann. 1153. apud Hickesium Dissert. pag. 36. ibi enim Murthra intelligitur tributum quod de terris exigi solitum erat, a cujus præstatione immunes dicuntur terræ quas dominicas, hoc est, a nullo dependentes, vocabant :
De ista eadem terra, quidam Vicecomes Radulphus Picot nomine scottum et denegeldum et de Murthra et cætera quæ de terris reddi solent, exigebat injuste.... Per judicium totius Comitatus ostensum et diratiocinatum est a justiciis vel ministris Regis, vel ab alio aliquo nichil omnino de prædictis exigi vel accipi debere,.... quia Dominica terra eorum est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Multrare, Murtrare, Per Multrum occidere. Leges Norman. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 276 :
P. queritur de T. qui patrem suum in pace domini Regis nequiter Multravit.
Regestum Magn. Dier. Campaniæ ann. 1286. fol. 43. apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 223 :
Cum quidam in villa Meldensi in justitia domini Regis Murtratus fuisset, et relicta ipsius Multrati femina de corpore abbatis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Murdrare, Eadem notione. Litteræ Henrici V. Reg. Angl. ann. 1421. apud Rymer. tom. 10. pag. 159 :
Qui Johannem, nuper Ducem Burgundiæ, occiderunt et Murdraverunt. Murdrir,
in Edicto Caroli Regentis ann. 1358. tom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 225.
Murdrari, Per murdrum occidi. Parlamentum ann. 1. Henrici VI :
Rex præfatum Ducem.... crudeliter Murdrari fecit.
Murdratus, per murdrum interfectus, in iisdem Legibus Edwardi Confess. cap. 15. apud Knyghtonum lib. 2. cap. 4. etc.
Murdrator, Qui murdrum perpetrat, in Legib. Edwardi Confess. cap. 15. 19. in Legibus Malcolmi II. Regis Scot. cap. 11. § 1. apud Henricum Knyghtonum lib. 2. cap. 4. etc.
Murdrire. In Fleta lib. 1. cap. 18. § 8 :
Jus alicujus Murdrire.
§ 10. :
Murdrire appellum.
Galli dicerent,
Etouffer un appel
. []
Murdritor. Thomas Walsinghamus in Ricardo II :
Ut nullus occultus jugulator, quales Murderers appellant Angli, etc.
Mordrita Ruodlieb. fr. 6. vers. 20.
Mordridatus, Peremptus, per murdrum occisus, in Concilio apud Theodonis-Villam ann. 821. apud Burchard. lib. 6. cap. 15. Mortritus, Mutritus, in Annal. Fossens. ad ann. 1225. et 1270. apud Pertzium Scriptor. tom. 4. pag. 32. et 33.
Multrarius, ex Gallico Meurtrier. Charta Communiæ S. Quintini ann. 1195 :
Si quis extraneus qui Multrarius sit, vel latro, vel qui raptum fecerit, etc.
Charta Philippi Augusti Reg. Franc. ann. 1214. apud Duchesn. Script. Norman. pag. 1065 :
Neque similiter Multrarius, aut aliquis forbannitus ab ipso Rege Angliæ, etc.
Occurrit iterum in alia ejusd. Regis ann. 1218. apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 338. Tabul. Calense pag. 31 :
Multrarium ibi captum per Præpositum debere reddi abbatissæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Murtrarius, Eadem notione et origine, apud Stephanot. tom. 1. Fragm. Hist. MSS. :
Anno 1214... postquam liberati fuerunt, iterum contempto compromisso facto per juramentum, munierunt castrum cibariis et Murtrariis qui ceperunt invadere homines, etc.
Charta ann. 1232. apud eumdem tom. 3. Antiquit. Pictav. Bened. MSS. pag. 844 :
Licebit vigerio advocatis vicinis quos voluerit fide dignis ire ad domum Murtrarii et videre cum his qui secum fuerint bona Murtrarii absque alia potestate saisiendi.
Charta Johann. de Castellione Comit. Blesensis ann. 1265. inter Schedas D. Lancelot :
Catalla hominis Murtrarii vel homicidæ, etc.
Edictum Johannis Reg. Franc. ann. 1352. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 496 :
Alii Murtrarii, alii latrones, nonnulli monetarum falsatores, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mulctrarius. Charta ann. 1220. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1144 :
Nullus Mulctrarius nec aliquis qui fuerit forbannitus a prædicto Rege Franciæ, etc.
P. Carpentier, 1766.
Murtrerius, Homicida, qui murtrum perpetrat, Gall. Meurtrier, alias Mourdreur et Muldrieux. Charta ann. 1321. in Reg. E. E. Chartoph. reg. ch. 33 :
Quod duos Murtrerios in carcere regio Limosi detentos de nocte per corruptionem abire permiserat.
Pillars, robeurs, Muldrieux et autres malfaiteurs,
in Lit. remiss. ann. 1371. ex Reg. 103. ch. 6. Lex Godefr. episc. Camer. ann. 1227. art. 41 :
Infames, homicidas, qui vulgo Mourdreurs appellantur,.... bannitos ab oppido vel civitate per suos judices pro tali crimine, civitas non recipiat.
Murdreur, in Lit. remiss. ann. 1385. ex Reg. 127. ch. 16. Multre, homicidium, in Lit. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 719.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Murtriarius, in Consuet. Lemovic. art. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Multritoria Arma, Eadem quæ Moluta, Gall. Armes esmoulues, in Stabilimentis S. Ludovici lib. 2. cap. 11. Vide Arma 1.