« 1 mortificatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 527b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTIFICATIO1
1. MORTIFICATIO, Gall. Amortissement, Licentia tenendi possessiones in manu mortua. Sine
domini feudalis permissu non licebat ecclesiis aliisque communitatibus aliquod prædium
tenere, sive emptum, sived atum, ultra unius anni spatium, debebantque illud extra
manum suam ponere. Hinc illa nata lex dandi hominem morientem et viventem,
quo nomine bona ab ecclesiis occupata domini feudalis juri caducario aliquatenus sunt
obnoxia ; communitates quippe sunt caducariæ legis peremptoriæ clientes, propter quamdam
immortalitatem corporis. In Tabul. Calensi omnes Chartæ quibus caducaria lex aboletur sic
inscribi solent, ut pag. 158 :
De Mortificatione facta ab ecclesia Calensi abbati et conventui Frigidimontis.Charta ann. 1280. in Tabular. Portusregii :
Promisit dictus Johannes Burgevin armiger, fide data in manu nostra, quod contra hujusmodi concessionem et Mortificationem non veniet in futurum.Vide Mortificare 1. et Admortizatio.
P. , 1766.
◊ Necrolog. abb. Crucis
S. Leufr. ex Bibl. reg. : v. Kal. Nov. Ob. Maria condam regina Franciæ et Ludovicus ejus filius comes Ebroicensis. Fiat servitium pro Mortificatione aquæ de Paceolo nostro prioratu.Vide mox Mortizatio.