« Mosarabes » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 529b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MOSARABES
MOSARABES, dicti Christiani in Hispania, qui sub Arabum dominatu vivebant, quasi mixti
Arabibus, uti censent Stephanus Præcentor Ulyssiponensis de Miraculis S. Vincentii
Ulyssipone editis cap. 1. n. 3. Surita lib. 1. Indic. Aragon. æra 752. et ex iis Baronius
anno 633. n. 87. Quippe Musa Arabice Christianum significat, ut auctor est Blanca
ann. 714. quod etymon attigit Julianus Toletanus, cui Mixtarabes dicuntur :
Era 757. die Madii data est civitas Toleti Mauris sub hac conditione, ut relinquerent Christianis septem Ecclesias, Mixtarabum quas vocant, etc.Infra :
Erant autem ipsi Mixtarabes sanctæ Justæ, ubi jacent in pace, etc.Alii volunt Mosarabes dictos a Muza Arabum duce, qui Hispaniam domuit. Jacobus de Vitriaco in Hist. Hierosol. cap. 80 :
Illi vero Christiani, qui in Africa et Hispania inter Occidentales Saracenos commorantur, Mosarabes nuncupati, Latinam habent literam, et Latino sermone in scripturis utuntur, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ, sicut alii Latini, cum omni humilitate et devotione obediunt, ab articulis Fidei vel Sacramentis ab ullo deviantes, etc.Adde Eugenium III. PP. Epist. 83. Sanutum lib. 3. part. 8. cap. 4. Vitam S. Theotonii Canonici part. 2. cap. 2. n. 8. Horum Officium divinum, Mosarabis inde appellationem retinuit, jam olim, et maxime D. Leandri Hispalensis et D. Isidori temporibus usitatum. Imo hoc usa est Hispania usque ad Alphonsum VI. quo tempore auctoritate Gregorii VII. PP. mutatum est æra 1109. ut est in Charta S. Ramirezii Regis Aragon. descripta in Hist. Pinnatensi lib. 3. cap. 16. licet et Toleti adhuc in sex Parochiis servetur, et in Cathedrali Ecclesia in sacello Fratris Francisci Ximenes, ac Salmaticæ statis diebus in secello Doctoris Talabricensis. Ordinem vero divini istius officii descripsit et edidit Eupenius Roblesius, ex quo in Bibliothecam Patrum relatus est, tom. 6. ult. Edit. De Mosarabico sive Gothico officio in aliquot Ecclesiis Hispanicis consulendi Rodericus Toletanus lib. 6. Hist. cap. 26. 27. Ambrosius Moralis lib. 12. cap. 19. Mariana lib. 9. cap. 17. 18. etc. V. Bivarium ad Pseudochronicon Marci Maximi pag. 424. Notas ad Concilia Hispaniæ ann. 1068. et Sebast. Cobarruviam in Thesauro linguæ Castellanæ. Huc etiam spectant Epist. 63. 64. 83. Gregorii VII. lib. 1. et Epist. 18. lib. 3. Epist. 2. lib. 9.
P. , 1766.
◊ Consule præterea P. Le
Brun de Liturg. et Tract. Hist. Chronol. de Liturg. ant. Hisp. initio tom. 6. Jul.
Act. SS. cap. 4. § 2.Morabites, perperam, ni fallor, pro Mosarabes, editum in Chronico Mauriniacensi pag.
379.