![[]](img/image.png)
MOVITA, Motio, contentio, rixa, Gallis Esmeute, aliis Meslée. Formulæ
veteres apud Bignonium, cap. 30 :
Postquam ipsos præsentes livores recepit, necessitate compulsus, ipsum plagavit, per quem mortuus jacet : et in sua contentione, vel in sua Movita atque per suas culpas ibidem interfectus fuit.Occurrit in alia apud Lindenbrogium. Spelmannus inde Gallicum Mauvaitié, id est, improbitas, arcessit ; sed Mauvaitié, a Mauvais deducitur, de qua postrema voce quædam adnotavimus ad Joinvillam.