![[]](img/image.png)
MUIBLA, Idem, ni fallor, quod minutalia, Intestina animalium, Gall.
Menuailles. Charta Philippi Augusti ann. 1211. apud Marten. tom. 1. Ampliss.
Collect. col. 1101 :
Tantum capit ecclesia S. Martini quantum Comes ; et qui ea recipiunt debent esse per fidem constricti servientibus B. Martini, et qualibet septimana eadem ecclesia debet habere consuetudinem Muiblorum et costuciæ carnificum.