« Mulinarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 538c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MULINARIUS
MULINARIUS, Mulindinum, Mulinum, Molendinum. Charta regnante Lothario in
Tabular. Matisc. fol. 113 :
Do Mulinarium qui est situs in pago Lugdunensi in villa Corcellis.Tabular. Aptense fol. 65 :
Ubi ædificet Mulindinum... Aliam autem medietatem de ipso Mulino ad fidelitatem episcopi... teneat.Miracula S. Vincentii Ferrerii tom. 1. Aprilis pag. 512 :
Cum autem imprudentius Mulino qui proximus erat adhæsissent, ambo impetu aquæ et vorticibus rapti in profundum ferebantur. Mulinum,in lege Alaman. cap. 83. num. 1. Vide Molina.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mulinarius, Molitor, Meunier, Italis Mulinaro. Statuta Astens. fol. 78 :
Mandamus quod si quis colonus, partiarius, massarius, fictabilis, aut Mulinarius, qui aliquas domos, terras, massaritia, possessiones, molendina, vel alia bona immobilia conduxerit, etc.Pluries ibi. Occurrit præterea in Memoriali Potest. Regiens. ad ann. 1280. apud Murator. tom. 8. col. 1147. in Statutis Placent. lib. 6. fol. 68. v°. Vide Mulnerius.