solr : MULSA, Glossarium mediae et infimae latinitatis, Du Cange et al.
« »
 
[]« Mulsa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 539b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MULSA2
MULSA, Mulsum, Potio ex melle et vino confecta. Glossæ medicæ MSS. Reg. Cod. 148 : Mulsa, mel et aqua. Alexander Iatrosophista MS. lib. 1. Passionum cap. de Mulsa :
Qualiter hæc conficiatur dicendum est : oportet enim Mulsam neque satis mel habere, neque pinguem esse. Gustu autem sit non satis acra, et suavem linguæ præbeat et in sensu dulcedinem.
Constantinus African. lib. 5. Commun. loc. med. cap. 28 :
Mellita (vina) calidiora et sicciora coleram generantia, etc.
Concilium Autisiod. cap. 8 :
Non licet in altario, i. sacrificio divino, mellitum, quod vulgo Mulsum appellant, nec ullum aliud poculum, extra vinum cum aqua mixtum, offerre.
Vide Mellita, Medo.