« Mumia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 543c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUMIA
MUMIA, apud Matth. Silvaticum,
est illud quod invenitur in sepulcris balsamatorum, in quibus humor mortui cum aloe et myrrha resolvitur, quibus ipsa corpora condiebantur, et similatur pici marinæ. Solebant antiquitus corpora balsamo, myrrha et aloe condiri, et fit apud paganos et Saracenos circa Babyloniam, ubi est copia balsami. Idem Silvaticus :
Kretal, i. Mumia.Constantinus Africanus lib. de Gradib. :
Mumiam quidam dicunt esse aspalathum ; quædam tamen species est in veteribus monumentis inventa, quæ optima est. Antiqui etiam mortuos ex ea ungebant, ne cito putrescerent, aut vermes producerent. Calida et sicca est in tertio gradu. Valet contra fracturam capitis, etc.Anastasius in Epitome Chron. Casin. apud Murator. tom. 2. pag. 361 :
Jam vero de sceleratissima peccatorum sentina et totius perversitatis et nequitiæ radice Strumbulo qui et Mummulo, quod dicam ? qui juxta nominis sui derivationem liquor fœtidus interpretatur, Mummia enim liquor fœtidus est, fluens de cadaveribus mortuorum.Salmasius ad Solinum mumias et momias dictas putat a thure, quod ἄμωμον vocabant, quo condiebantur corpora. In describenda Ægyptiorum conditura multa habent Herodotus lib. 2. et Diodorus lib. 1. ex quibus observare licet cadavera olim domi subrecta in loculo ad parietes statuta : sed postmodum lectulis imponi consuevisse scribit Athanasius. Silius lib. 13. vers. 474 :
Vide Kirkmannum lib. 1. de Funeribus cap. 8. Chiffletium de Linteis sepulcralibus cap. 3. Petrum de Valle in Epistolis, etc. Alias vocis Mumiæ originationes ex Bocharto et aliis, vide apud Menagium in Orig. Gall. pag. 812. et Octavium Ferrarium in Orig. Ital. Adde Leonardum Fuchsium ad Myrepsum sect. 1. cap. 13. et lib. 1. Paradox. medicin. cap. 40............... Ægyptia tellusClaudit odorato post funus stantia saxoCorpora, et a mensis exsanguem haut separat umbram.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mumia, Cadaver siccum, in Miraculis B. Gregorii Verucul. tom. 1. Maii pag. 539 :
Ex quo præ infirmitatis longi tudine tantum pellem et ossa retinet...... ita quod cadaver et Mumiam diceres.