« »
 
[]« Mundilia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 546a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNDILIA
MUNDILIA, Italis Mondiglie sunt purgamenta, Gall. Epluchures ; hic vero frumenti excreta intellige, Gall. Criblures. Statuta Astens. cap. 17. fol. 25 :
Teneatur Potestas sine tenore facere jurare omnes pistores et pistorissas... quod non immiscebunt legumina, neque siliginem, neque Mundiliam vel barbareatum cum frumento.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mundilla, Eadem notione. Bulla Benedicti XII. PP. ann. 1337. in Tabul. S. Victoris Massil :
Debeant solvere blada sic mundata et munda quod de centum sextariis non oporteat fieri immunditias seu Mundillas ultra unum sextarium.