![[]](img/image.png)
MUNERBA, Lagenæ vel urcei species. Sic cucurbitæ
cujusdam fructum appellant, qui nostratibus vocatur Callebasse, in urcei modum
cavari solitus, etiam ab antiquis. Plinius lib. 19. cap. 24 :
Cucurbitarum numerosior usus.... Nuper in balinearum usum venere urceorum vice, jampridem vero etiam cadorum adItinerarium S. Willibaldi :vina condenda.
Quando erat in Hierusalem, emebat sibi balsamum, et replevit unam Munerbam. Tulit igitur unam Munerbam quæ fuit concava, et habuit linum : et illam replevit de petræ oleo, et fecit intus in Munerbam, et secuit illam cannam parvam Munerbæ, ita ut in margine ambæ similes essent, et sic claudebat os Munerbæ.