« »
 
[]« Munimina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 548c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNIMINA
MUNIMINA, Monimina, Munitiones, Privilegia, Præcepta, Diplomata Principum pro Ecclesiis et in earum favorem, quod iis eæ muniantur adversus invasores bonorum Ecclesiasticorum. Charta Ludov. Ultramarini Reg. ann. 948. ex Tabulario Humolariensi :
Isdem vero Comes nostræ ditionis eandem (Abbatiam) obtulit, ea scilicet ratione, ut præcepto nostræ auctoritatis ita hanc muniri juberemus, quo absque ulla omnino diminutione, et sine alicujus subjectione Abbati regulari concessa inviolabilis in perpetuum permaneret.
Charta Karlomanni Regis ex Tabulario S. Crucis Pictav. :
Munimina Chartarum.
Petr. Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 70 :
Simul etiam et Munimina nostra secum deferens.
Cap. 89 :
Revolvite Casinensis Cœnobii Munimina, ejusque libros perscrutate.
Vide eumd. cap. 111. Notitia Judicati sub Conrado I. Imp. apud Ughellum tom. 7. pag. 1417 :
Ostenderunt ibi in judicio Monimen unum, id est, doctum (leg. documentum) de prædicta Ecclesia, etc.
Placitum ann. 829. apud Murator. tom. 2. col. 375 :
Dixerunt quia et Monimina et testes exinde habemus, et præsentialiter ostendimus, et ipsa Monimina præ manibus ostenderunt, et cum ipsa Monimina relegi fecissemus, continebatur in eis qualiter, etc.
Occurrit non semel in Legibus Luitprandi Regis Longob. tit. 35. § 1. 2. 54. (6, 1.) in Capitulari Adelchisi Principis Beneventani cap. 4. 7. et in Capitulari Radelchisi Princ. cap. 18. 21. apud Falconem Benevent. in Chr. pag. 221. in Chronico Benevent. S. Sophiæ pag. 602. 605. etc. in Chronico Farfensi pag. 653. [] 656. etc. apud Ughellum tom. 1. pag. 1100. etc.
Munitio, apud Gregor. M. lib. 12. Epist. 2. lib. 3. Epist. 43. lib. 9. Epist. 24. Charta Pandolphi Ducis Benevent. in Chron. S. Sophiæ :
Ut concederemus in eodem Monasterio cuncta... de quibus petiit a nostra Excellentia Munitionem fieri, etc.
Hinc emendandæ, ni fallor, Glossæ Isidori : Mullitiones, ardianum, serretum, sive constitutionis. Sic enim legendum puto :
Munitiones, archivum, secretum, constitutiones.
Vide Munitio 3.
Munimentum. Vocabular. utriusque juris :
Munimenta dicuntur probationes et instrumenta quæ causam muniunt.
Charta ann. 1381. apud Rymer. tom. 7. pag. 338 :
Cartæ, scripta, Munimenta, rotuli, evidentiæ, etc.
Matth. Paris :
Episcopus itaque cum Munimentorum inspectionem habere non potuit, etc.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Muniment, eadem acceptione. Charta Guidon. comit. Fland. ann. 1272. ex Chartul. S. Autb. Camerac. fol. 70 :
Nous renonchons fermement à toutes lettres, à toutes chartres et à tous Munimens que nous avons ou poons avoir des quarante chiunc livres de rente devant dites.
Lit. ann. 1379. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 451 :
Privileges, chartres, usages et Munimens, etc.
Hinc emendandæ aliæ Lit. ann. 1363. tom. 3. earumd. Ordinat. pag. 640. ubi perperam editum Mouviment, pro Mouniment. Lit. remiss. ann. 1451. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 67 :
Les supplians se rendirent en l'ostel du juge de la court de Coingnac, lui requerant instamment qu'il lui pleust leur bailler et rendre les procès, actes et Munimens de ladite cause.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Munimentatum Scriptum, Subscriptione munitum. Acta S. Nennocæ tom. 1. Junii pag. 411 :
Suæ donationis scripta Munimentata bullataque, etc.