« 2 munitas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 549b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNITAS2
2. MUNITAS, pro Immunitas. Arbitramentum Rudolfi Reg. apud Schilt. in Gloss. Teuton. ex
Frehero :
Quæstiones etiam, quas ab his, qui extra civitatem, quæ vulgo dicitur Munitate, spectantibus habitant, ante cameram prænotati abbatis deduci contigerit.Charta Radulfi episc. Leodiensis ann. 1170. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 492 :
Reverentia legum longe a se posita, Munitates atrii frangunt.Infra :
Quasi nolint ecclesias Dei ob sacras Munitates ardere.Vide Dextri et Monitas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Munitas, Charta immunitatis. Diploma Ludovici Reg. Franc. ann. 877. apud Leibnit. tom. 2.
Script. Brunsvic. pag. 373 : Si vero persona quælibet posterorum nostrorum, quod minime fore credimus, hoc nostræ concessionis Præceptum irrumpere temptaverit, et quod in Munitatis et electionis a nobis concessæ scripto continetur violandum decreverit, Dei omnipotentis iram incurrere se nullo modo dubitet.