« »
 
[]« 3 munus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 550b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNUS3
3. MUNUS, Pugna gladiatorum vel bestiarum, spectaculum, ab officio, quod munus est, dictum, quia in parentum funere exhiberi cœptum est, ut docet Tertull. de Spectac. cap. 12 :
Munus dictum est ab officio : quoniam officium etiam Muneris nomen est. Officium autem mortuis hoc spectaculo facere se veteres arbitrabantur, posteaquam illud humaniore atrocitate temperaverunt. Nam olim quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat, captivos vel mali status servos mercati in exequiis immolabant. Postea placuit impietatem voluptate adumbrare. Itaque quos paraverunt, armis quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent ; mox edicto die Inferiarum apud tumulos erogabant : ita mortem homicidiis consolabantur. Hæc muneri origo.
Passio SS. Perpetuæ etc. tom. 1. Martii pag. 635 :
Munere enim castrensi eramus pugnaturi.