« »
 
[]« Muragium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 550c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MURAGIUM
MURAGIUM, Vectigal ad muros urbium ædificandos, aut reparandos, ut Pontonagium ad pontes reficiendos. In Addit. ad Matth. Paris pag. 132 :
Si Rex concesserit alicui civitati vel burgo, quod possit accipere Muragium, vel aliquibus novum concedat telonium.
Fleta lib. 1. cap. 20. § 84 :
De civibus et burgensibus capientibus Muragia sibi a Rege concessa aliter quam facere deberent.
Lib. 2. cap. 50. § 31 :
Qui Muragium ad villam claudendam gravius repererint, quam concessum fuit.
Monast. Anglic. [] tom. 1. pag. 722 :
De Muragio, pontagio, pannagio, pavagio, passagio, etc.
Occurrit iterum pag. 922. 993. et tom. 2. pag. 827. Adde Chartas ann. 1282. et 1303. apud Lappenb. Orig. Hans. pag. 124. et 230. Istius pensitationis ad muros perficiendos mentio apud Senatorem lib. 9. Ep. 14 :
Pro reparatione Murorum pecuniæ diversis Provincialibus dicuntur extortæ, cum tamen nulla exinde surrexerit promissa constructio.
Operatio murorum dicitur in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 286. 627. Usatica Regni Majoricarum MSS. :
Statuimus in posterum quod omnes homines, nobilium sive capitalium, et ordinum Clericorum et Militum... mittant et solvant partem suam ex bonis suis in reparandis et operandis muris et vallis civitatis Majoricarum, et in talahiis, et armamento maris et terræ, ad defensionem civitatis et regni Majoric.
Charta Jacobi Regis Majoric. ibid. :
Volentes providere reparationi et Muri civitatis nomine Feassæ,... de rebus vel mercibus ascendentibus ad quantitatem 20. sol. et ultra, donent denarium Dei de mercibus de quibus consuetum est dari.
Conc. Avenionense ann. 1209. cap. 8 :
Prohibemus ne ab Ecclesiis seu Religiosis domibus et Ecclesiasticis personis, sicut in quibusdam locis huc usque præsumptum audivimus, vicesimam partem annuorum redituum in posterum ratione Murorum, vel aliqua occasione laici extorquere præsumant.
Vide leg. 34. Cod. Th. de Op. publ. (15, 1.) et novellam Theod. et Valent. de Pantapolis, Harmenopul. lib. 2. tit. 5. § 6. etc. infra Vintenum.
P. Carpentier, 1766.
Murage, eadem notione, in Charta ann. 1299. inter Instr. tom. 10. Gall. Christ. col. 139 :
Derechef le Murage de Pavent, en prix de deux sols de rente par an.