« »
 
[]« Murale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 551a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MURALE
MURALE. Ugutio :
Murale, idem est quod murus,
Gall. Muraille, Italis Muraglia. Henric. Huntindon. lib. 8. pag. 392 :
Resonabant colles, resonabant urbis Muralia.
Gerv. Tilleberiensis de Otiis Imper. MS. :
Extunc ergo (Carolo Mag. regnante) apud Latinos est terminata Græcorum potentia, Romaque nomen accepit amissum, non dominium, modico tamen contenta termino, non caput orbis, ut assolet, sed umbra vetusti capitis dici potest, quod sic ab omni potentia evacuatur, quodque fræna totius orbis tenuerat, nunc sua Muralia cohibere non sufficit.
Bartholomæi Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1225. apud Murator. tom. 6. col. 439 :
Civitatem Albæ usque ad Muralia et portas ipsius civitatis vastarunt.
Ægid. Corboliensis lib. 1. Karolini MS. :
... raptuque pedis Muralia nutant.
Idem lib. 3. de Medicaminib. :
Incumbit pelago, suaque Muralia radit.
Muralis, in Notis Tyronis pag. 163.