« »
 
[]« Muratum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 551c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MURATUM
MURATUM, Murus. Acta Synodi Cicestrensis ann. 1157 :
Ipsum Hugonem in quodam castro suo,... obsedit, valloque et castris undique circumdedit, omnemque illi egrediendi spem Murato interclusit.
Sic enim ibi legendum. Acta episcoporum Cenoman. pag. 289. tom. 3. Analect. :
Vinum quoque et Muratum juxta altare positum, nullum Deo et sanctis ejus dans honorem, violenter abstulit, etc.
Ubi videtur sumi pro Cancello altaris. Marchisii Annal. Genuens. ad ann. 1221. apud Murator. tom. 6. col. 425 :
Insuper cophanum unum plenum lapidibus et Muratum ante faucem Vintimilii pro ipsa (urbe) claudenda demersit.
Occurrit rursum ibid. col. 1196.