« »
 
[]« Murcus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 552a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MURCUS
MURCUS, Segnis, ignavus, mutilus. Iso Magister in Gloss. ad Prudentium : Murcus, qui præcisum habet nasum. Ammianus lib. 15 :
Nec eorum aliquando quisquam, ut in Italia, munus Martium pertimescens, pollicem sibi præcidit, quos jocaliter, (al. localiter) Murcos appellant.
Innocentius I. PP. Epist. ad Felicem Nucerianum Episc. :
Scripsisti in his Clericos quos constituas, non habere, aliquos vero Murcos, aliquos bigamos esse. Mursiam segnium Deam
statuit Arnobius lib. 4. adv. Gentil. Hinc Murcidus, pro ignavo, apud Plautum et al. et Murcinarius, mutilus, in Glossis Isidori. Vide leg. 5. Cod. Th. de Tyronib. (7, 13.) et ibi Jac. Gothofredum, præterea Menagium in Amœnitat. Juris pag. 12. Edit. Martini.
Murcare Ungues, Resecare ungues, apud Monachum Sangallensem lib. 1. cap. 34.