« Murilegus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 552c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MURILEGUS
MURILEGUS, Felis. Glossæ Isid. :
Murilegus, Catus.Gloss. Ælfrici :
Muriceps, vel musio, Murilegus,Catt. Ugutio :
Murilegus, catus vel cata, quia legit, i. colligit mures.Unde quidam :
Ebrardus in Græcismo cap. 19 :Murilegus bene scit, cujus gernobada lambit.
Matth. Silvaticus :Sed catulus latrat : hinc Murilegusque catillat.
Cattus, vel Murilegus.Adde Nicolaum Uptonum lib. 4. de Militari officio, pag. 167. Odoricus de Foro Julio in Peregr. T. S. :
Canes illic capiunt mures, quia Murilegi, seu cati, nihil ad hoc valent.Utitur etiam infra. Ordericus Vital. lib. 10 :
Porro leopardi rependo velut Murilegi murum transilierunt.Fori Oscæ Jacobi I. Reg. Aragon. ann. 1247. fol. 34 :
Est tradendus Curiæ loci, quæ ipsum nudum cum Murilego suspenso in collo ex parte posteriore duci faciat ab uno ostio civitatis usque ad aliud ; et cædi corrigiis isto modo, quod latro et Murilegus æqualiter feriantur, etc.Adde Statuta Alexandri II. Regis Scotiæ, cap. 25. Falconem Beneventan. pag. 163. etc.
L. , 1883–1887.
◊
Caseolum quidam servandum misit in archam : Mus veniens forat hanc, intrat, comedit, satur exit. Vir ne mus rediens evadat ponit in archam Murilegum : vorat hic quod mus ante reliquit. Sic vastant multi quod debent jure tueri.(Ms. Trinit. Colleg. Cambrid. O. 245, p. 17.)
Murelegus, apud Knyghtonem lib. 3. pag. 2535.
Mureleginæ Pelles, in Statutis Abbatum Nigri Ordinis ann. 1249 :
Coopertoria sunt de albo vel nigro panno, vel de russeto cum pellibus agninis albis vel nigris, aut Mureleginis, aut vulpinis.Julius Scaliger exercit. 215. in Cardanum :
Murilegos, Feles appellat : hanc vocem apud Plinium non memini, sed ne analogiam quidem habet. Longe diversa res, legere, et rapere. Montani vulgi nostri vocabulum est, neque felem significat, sed felis prædam soricem, eumque nonnisi parvum, et a reptione qua muros superat : aut quasi pusillum murem, translatis elementis.