« Murus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 553c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MURUS
MURUS, Carcer. Concilium Tolosanum ann. 1229. cap. 11. de hæreticis :
Ad agendam pœnitentiam per Episcopum loci in Muro cum tali includantur cautela, quod facultatem non habeant alios corrumpendi.Consilium Archiep. Narbon. in Concilio Biterrensi cap. 35 :
Bona quoque hæreticorum et credentium, vel pro hæreticis, vel ad Murum, faciatis similiter confiscari.
Immurare, Carcere includere. Concilium Narbonense ann. 1235. cap. 9 :
Quia tamen intelleximus vos de his tantum in pluribus partibus multitudinemNos dicimus, Mettre en quatre murailles. Mandatum Philippi Pulcri Regis Franc. ann. 1302. ad Senescallos Tolos. et Carcasson. in 12. Reg. ejusd. Regis Chartoph. regii num. 16 :(hæreticorum Albigensium)invenisse, ut nedum expensæ, sed vix etiam lapides aut cæmenta sufficere possint ad carceres construendos, consulimus ut eorum Immurationes, ubi expedire videbitur, differatis.
Mandamus vobis quatenus carceres nostros, Muros ad custodiam detentorum pro crimine hæresis vulgariter appellatos, in solo nostro constitutos, etc.Adde Consilium Archiepiscopi Narbonensis in Concilio Biterrensi ann. 1246. cap. 22. 23. 25. 26. et Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 276. Utitur etiam Thomas Walsinghamus pag. 464. Le Roman de la Rose MS. :
Et jure qu'il ne puet durer,Qu'el nel face vif Emmurer.
Murus Antepectoralis, Murus brevior. Vide Anpits.
P. , 1766.
Murus Falsus, Quo porta, dehinc aperienda, occluditur. Charta Rogeri episc. Camerac. ann. 1180.
ex Tabul. ejusd. eccl. : Tempore guerræ(porta)clausa erit ; et adhuc, si invaluerit timor, falso Muro interim munietur ; sed pace reddita, absque calumnia reaperietur.
P. , 1766.
Murus Plenus, Lapidibus et saxis exstructus. Charta Eust. dom. de Conflans ann. 1242. in
Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris. fol. 380. v°. col. 2 : Ego teneo domum meam de Maruel de domino Theobaldo Dei gratia rege Navarræ, Campaniæ et Briæ comite palatino legialiter ; et ipse mihi concessit, quod ego possim ipsam perfirmare de plenis Muris, sine turribus.Murus, nude, eodem sensu, in Charta ann. 1343. ex Reg. 75. Chartoph. reg. ch. 227 :
Quæ quidem hospitia erant tunc in parte constructa de Muro.
Muris Ecclesiasticis Excludi, Excommunicari, apud Facundum Hermianensem lib. 6. cap. ult. et alibi.