«
Musivum opus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 557c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUSIVUM
MUSIVUM Opus, dicitur illud quod tessellatum est lapillis variorum colorum,
ψηφίδων λεπτῶν ἐπιθέσεσι, ut est apud Nicetam in Alexio Man. F.
n. 6. qui
μουσουργιϰαὶ ψηφίδες dicuntur in Synodica
Orientalium ad Theophilum Imp. pag. 113. erantque ex vitro confectæ. Glossæ MSS. :
Musivum, quod fit de vitro parietibus.
Vetus Scheda apud Marlotum de
Eccl. S. Nicasii cap. 3 :
Est quædam Ecclesia in suburbio Remensi posita miro
columnarum ornatu, arcubus, auro et vitro lapillis interposito micantibus, etc.
Vita S. Laurentii Episcopi Sipontini cap. 2 :
Ex minutis vitreis lapidibus,
etc.
Ejusmodi autem musivum videre est passim Romæ, CPoli, et in variis
Christianorum templis in Italia, Gallia, etc. quod quidem a concinnitate et elegantia
dictum vult Scaliger ad 5. Manilii, cum
μοῦσαν, et
εὔμουσον, et
μουσιϰόν, in eam partem accipiant Græci. Quæ sententia longe probabilior ea
quam profert Ant. Nebrissensis, qui
Musaicum dictum putat, quod ejusmodi picturis
ornarentur
musæa. Spartianus in Pescennio Nigro :
De Musivo picta
vidimus.
S. August. lib. 16. de Civit. cap. 8 :
Quæ in maritima platea
Carthaginis Musivo picta sunt.
Paulinus Epist. 12 :
Camera Musivo illusa.
Λιθένδυτα,
in Origin. CP. Idem Paulinus
Epistola 67. in Epistolis Pontificum :
Ravennæ civitatis Musiva atque marmora,
cæteraque exempla, tam in strato quamque in parietibus, etc.
Vetus Inscriptio
Romæ in æde S. Stephani :
Opus quod Basilicæ B. Martyris Stephani defuit, a Joanne
Episcopo marmoribus inchoatum, juvante Domino, Felix Papa addito Musivo splendore,
Sanctæ Dei perfecit.
Alia ibidem :
Domino juvante Felix Episcopus Dei
famulus forum Basilicæ beati Martyris Musivo et in marmoribus decoravit.
Occurrit passim
apud Anastasium in Vitis PP. pag. 28. 32. 46. 47. etc. Gregor. Turon. lib.
1. Hist. cap. 30. Usuardum 15. Octob. in Vita S. Sabini Episcopi Canusini cap. 2. num. 6.
etc. Adde Philandrum ad Vitruvium lib. 7. cap. 1. Consule Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 361.
et seqq.
◊ A Græcis Byzantinis
Musivariam artem in cæteras Europæ
provincias transiisse scribit Manuel Chrysoloras in Epist. de Veteris et novæ Romæ
comparatione pag. 122. quod Constantinopoli omnes pene ædes publicæ ac sacræ musivo
exornatæ essent ; hincque
Musivarii peti solerent, quod sane testatur Leo Ostiens.
lib. 3. cap. 27. Edit. Brolii, hisce verbis :
Legatos præterea Constantinopolim ad
conducendos Musæi et quadratarii operis peritos artifices mittit : ut alii absidam et
arcum, atque vestibulum majoris Ecclesiæ Musivo componerent : alii Ecclesiæ totius
pavimentum lapideum pulcra varietate consternerent. Quam vero periti ipsi artifices
fuerint, ex opere ipsorum facile conjici potest : cum et in Musivo animatas fere
effigies, et virentia quæque te plures aspicere, et in marmoribus omnigeni coloris
flores pulcra varietate vernare videantur. Et quoniam hujusmodi artes quingentis jam
fere annis obmiserat magistra Latinitas, eas hujus industria recuperare promeruit ætate
nostra.
Quæ quidem licet prolixiora descripsimus, ut
musivarios a
quadratariis distingui, et
musivariam parietes,
quadratariam vero
artem pavimenta spectasse, vel inde constet : proindeque error patescat Scaligeri ad
Manilium, et aliorum, qui
Musivum in pavimentis locant : tum etiam ut hoc loco
illustretur Paulus Silentiarius in Descript. S. Sophiæ part. 2. vers. 230. tt seqq. ubi
musivariam et
quadratariam artem belle describit. Vocem
ψῆφος promiscue Græci usurpant etiam pro pavimento tessellato.
Gloss. Gr. Lat. :
Ψηφοτέτης, tessellarius,
tessellator. Ψηφολογία, tessellatus, pavimentum.
Ψήφωσις, pavimentum.
Musivum Auratum, quod confectum est ex
minutis vitreis lapidibus auro fulvo supertectis
:
ut est in Vita S. Laurentii Episc. Sipontini. Anastasius in Leone IV. :
Absidamque
ejus ex Musivo aureo superinducto colore glorifice decoravit.
In Gregorio IV. :
Absidamque ejusdem oratorii superaurato Musivo depinxit.
Vetus Inscriptio
Romæ in æde S. Agnetis Martyris :
Aurea concisis surgit pictura metallis,
Et complexa simul clauditur ipsa dies, etc.
Μωσίον χρυσοῦν, apud Anonymum de Locis sanctis pag. 81.
Χρυσαυγαὶ ψηφίδες, apud Sophronium in Encomio SS. Cyri
et Joannis. Nicephorus CP. in Breviario ann. 765 :
Τοῦ
Σωθῆρος ϰαὶ τῶν ἁγίων οὔσας διὰ ψηφίδων χρυσῶν, ϰαὶ ϰηροχύτου ὕλης εἰϰονογραφίας
ἀπέξυσε : Christi Domini ac sanctorum imagines opere tessellato atque ex
cera factas erasit.
Nicetas in Manuele lib. 7. num. 3 :
Ἀνδρῶνες... ψηφίδων χρυσῶν ἐπιθέσεσι διαυγάζοντες.
Vide Nicol. Alemannum de
Parietinis Lateranensib. pag. 38. MS. ubi de Palatiis :
Devers la ville sont torné,
Et sont d'or Musique aorné.
Musivarius,
Musæi artifex, ut est apud Leonem Ostiens. lib. 3. cap. 27.
Μουσιάτωρ, in Inscriptione a nobis allata ad Joinvillam
Dissert. 27.
Τὴν τοῦ μουσάρου (f.
μουσείου)
τέχνην ἐπιστάμενος,
apud Eustach. in Vita S. Eutychii P. CP.
num. 53. Senator. lib. 7. Epist.
5 :
Quidquid enim aut instructor parietum, aut sculptor marmorum,.... aut
gypsoplastes, aut Musivarius ignorat, etc.
Ita
Musivarii dicuntur in leg.
1. Cod. Justin. de Excus. artif. lib. 10. et apud Julium Firmicum lib. 3. ex emendatione
Scaligeri :
Inauratores aut Musivarios,
pro
in usu varios. Sed et
idem forte musarius, qui
ποιϰιλτὴς,
variator, in
Glossis vett. de qua voce Valesius ad Ammiani lib. 28.
Museum, ex
μουσεῖον. Trebellius Pollio in Tetrico
juniore :
Coronam civicam picturatam de Museo.
Vetus Inscriptio ann. 153.
apud Jacob. Sponium in Itinerario :
Et hoc amplius pro sua liberalitate cameram
superposuit, et opere Museo exornavit.
Alia Inscriptio Romæ, in Ecclesia S.
Anastasii :
Marmora cui pretiosa dedit Museumque columnas,
Leo Ostiensis lib. 3. cap. 27 :
Legatos præterea Constantinopolim ad
conducendos Musæi et quadratarii operis peritos artifices mittit, ut alii absidam, et
arcum, atque vestibulum majoris Ecclesiæ musivo componerent, etc.
Hist.
Trevirens. :
Qui Carolus multum marmor, et Museum plurimum de Treberis ad Palatium
Aquis vexit. VII.
Synod. Act. 4 :
Ἅγιαι ϰαὶ σεϐάσμιαι
εἰϰόνες, ϰαὶ ζωγραφίαι, ϰαὶ ὑλογραφίαι, ϰαὶ διὰ μουσείων.
Vide Gloss. med.
Græcit. in
Μουσεῖον. col. 963. et
Ψηφίς, col. 1782.
Museiarius, qui
Musivarius. Vetus Inscriptio Romæ :
T. Julius Aug. lib.
Nicephor. Museiar. fecit sibi et libertis libertabusque eor.
Musium, perinde ex Græco
Μουσεῖον, quomodo in vett.
Codd. Spartiani legi observat Salmasius, pro
musivum. Anastasius Bibl. in Hist.
Eccl. :
Iconas ex Musio factas, etc.
Catalogus MS. Episcopor. Catanensium
apud Rocchum Pyrrum :
Fecit exedram majoris Ecclesiæ pingere, et chorum et
cathedram Episcopi in choro cum Musio.
Musiaria Ars, quam
τὴν ἀπὸ τῶν
ψηφίδων ἐν τοῖς τοίχοις τέχνην vocat Manuel Chrysoloras in Epist. ad Johan.
Chrysolor. edita post Codini Origines CP. pag. 128. Leo Ost. lib. 3.
cap. 29 :
Artifices destinat peritos in arte Musiaria et quadrataria.
Musa, Idem quod
Musivum. Joan. Diaconus in Vita S. Gregorii M. lib. 4. cap.
40 :
Sicut in vetustissimis Musis, vel picturis, ostenditur.
Musatilis Ars. Inscriptio in templo maximo Messanæ, ad fornicem majorem, apud Gualterum in
Antiq. Sicul. pag. 77 :
Antistes Guidoctus opus Musatilis artis hoc cœpere......
rgi ducibus regiumque.
Musidium, pro
Musivum, in Chronico MS. Romualdi Archiepiscopi Salernitani ann.
1166 :
Capellam S. Petri quæ erat in Palatio mirabilis Musidii, fecit pictura
depingi.
Musibii, edidit Murator. tom. 7. col.
207.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mosibum, apud Mabillon. Musæi Ital. tom. 2. pag. 161 :
Ante imaginem beatæ Mariæ,
quæ est de Mosibo.
Mosivum, in Notis Tyronis pag. 163. Inscriptio Epistolæ 67. Codicis Carolini :
In
qua continetur de Mosivo atque marmore Palatii Ravenat. civitatis.
In ipsa
Epistola :
Palatii Ravennatis Musiva marmora.
Mosaicum Opus, quod alii
Musivum ; hanc enim vocem confictam contendit Scaliger ad
Manilium, ut
μουσαϊϰὸς dictum sit a
μουσαῖος, ut
ἀχαϊϰὸς, ab
ἀρχαιὸς, licet aliter sentiat Salmasius, qui a
μουσεῖος. Guillelmus
de Baldensel in Hodœporico
cap. 5 :
Ubi est locus præsepii artis ministerio, marmoribus et opere Mosaico
pulcherrime decoratus.
Sanutus lib. 3. part. 3. cap. 21 :
Turrim
conspiciunt variis stratam marmoribus, opere depictam Mosaico.
Joannes XXII. PP.
lib. 9. Epist. :
Cum itaque, sicut accepimus, in facie majoris Ecclesiæ dicti
Monasterii..... quoddam opus Mosaicum sit incœptum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Musaicum, in Appendice ad Agnellum, apud Murator. tom. 2. pag. 207 :
Qui jacet.....
sub lapide marmoreo opere Musaico.
Mausoleum Opus, Eadem notione. Vita S. Laurentii Episcopi Sipontini n. 11 :
Et aliam
(Basilicam)
quam disposuit incipiens, præclara et admiranda speciositate
diversis coloribus, minutisque vitreis lapidibus fulvo auro supertectis, opere
Mausoleo,....... fabricare et consummare studuit.
Ubi perperam viri doctiss. ad
Mausoleum Ægyptiacum vocem referunt. Sed legendum videtur
museleo. Papias :
Musivum, (Edit. musium)
museleum, opus depictum.
De
Musivo porro legendus omnino Andreas Agathopœus, seu Felibianus lib. 3. de Architecturæ
elementis cap. 11.