« »
 
[]« Musandinus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 554c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUSANDINUS
MUSANDINUS. Egidius Corboliensis qui vixit sub Philippo Aug. lib. 2. de Medicaminibus MS. :
Dulcia Threicii resonans modulamina vatis
Tange cheli, digitisque fides percurre sonoras,
Largo Cirrei libamine pota fluenti,
Diva Musandinas evolve et dissere leges.
Idem in Proœmio ad librum de Urinis :
Ab hoc autem opere fugiant, qui planetici sunt, et discursores alienis fecibus imbuti, et a Musandino dogmate recedant alieni.
Idem :
Claude Musandini torrentes fluminis undas.
Ubi Gentilis de Fulgineo :
Id est, inundationes documentorum illius viri qui dictus est Petrus Musandinus, quem imitatus est Egidius.
Idem Egidius lib. de Pulsibus :
Verba Musandino maneant condita sapore.
Ubi Gentilis :
Id est, sapidis et sententiosis auctoritatibus Petri Musandini, qui fuit patronus et supremus opifex hujus facultatis, qui alium non habuit parem, nec habiturus est sequentem.
De Petro Musandino non meminerunt, opinor, qui de Scriptoribus Medicis scripserunt ; nisi quod is laudatur ab Arnoldo de Villanova in Breviario practicæ, ubi Medicum Parisiensem fuisse ait.