« Muscio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 556b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUSCIO
MUSCIO, Muscino, vel Musmo et Musimo, Asinus. Jo. de Janua :
Muscino vocatur animal quod ex capra et ariete nascitur, et est dux gregis.Hericus Monachus de Miraculis S. Germani Autisiod. Episcopi cap. 52 :
Tum exanime atque extensumSupra Asinulum appellavit. Isthæc asini fabula integra omittitur in vetustissimo Sangerm. ejusdem Herici MS. Codice. Apud Papiam,(asini)cadaver ostenditur : ad quod accedens ait, Surge Muscio, et revertamur hospitio. Hic baculo ammonitus contremiscit, et statim prosiliens, dorso auribus concussis, nihil adversitatis se passum alacri vigore testatur.
Musciones, vulgo, a muscis vocantur : iidem et bibliones, sicut et Poeta ait : In oculis suis bibliones volant.Gloss. vetus MS. Sangerm. :
Musmo, vocatur animal quod ex capra et ariete nascitur.Vide Isid. lib. 12. Orig. cap. ult.