![[]](img/image.png)
MUSCULA, Concha margaritifera. Henricus Huntindon. lib. 1. Hist. :
Inter quæ sunt et Musculæ quibus sæpe inclusam margaritam omnis quidem coloris optimam inveniunt.Videtur legendum nusculæ, vel nuculæ, parvæ nuces. Vide Musca. Hæc medica manu non indigent ; est enim Muscula vel Musculus, conchæ species in qua margaritæ reperiuntur ; Græcis μύαξ, Athenæo μύες.