« Musica » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 557b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUSICA
MUSICA, nude pro Cantus. Vetus Codex MS. Fontanell. de modo canendi :
Musica, est pericia modulationis sono cantuque consistens, et sunt partes ejus tres. Armonia, quæ decernit in sonis acutum et gravem. Rithmica, quæ requirit incursionem verborum, utrum sonus bene aut male cohæreat. Metrica, quæ mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit.
P. , 1766.
◊ Egid. Carlerius de laude et
utilitate musicæ cap. 1. ex Cod. reg. 7212. A. : Musicam triphariam doctores quidam esse dixerunt, scilicet armonicam, organicam et rithmicam. Armonica vocali concordia geritur ; organica flatu sonum emittit ; rithmica pulsu sive tactu completur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Musica Cordula, Quæ fidibus canitur. Statuta antiqua Canonic. Regul. apud Duellium tom. 1.
Miscell. pag. 86 : Non vox, sed votum, non Musica cordula, sed cor.