« »
 
[]« Musileum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 557b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUSILEUM
MUSILEUM, Idem quod Mausoleum, Papiæ. Glossæ antiquæ MSS. : Musuleum, monimentum. Innocentius Agrimensor :
Circa Musileum in pedes 70. amplius pedes minus invenies.
Aggenius Mæsileum dixit :
Mæsilea vero habent juris sui hortorum modum circumjacentem, vel præscriptum agri finem.
Ubi uterque loquitur de tumulis ac monumentis quæ in agrorum finibus collocabantur. Quæ locos eadem ratione vocat Frontinus. Vide Loculus. Anastasius in Leone III. PP. :
In Musileo beatæ Petronillæ, quod ponitur ad B. Petrum Apostolum, fecit coronam ex argento pensantem libras 20.
Occurrit mox infra idem Musileum B. Petronillæ, ubi videtur esse feretrum, seu loculus, in quo reconditum erat corpus sanctæ istius virginis. Idem in Stephano II. ex Cod. MS. Bibl. Cæsareæ apud Lambecium lib. 2. pag. 927 :
Fecit autem et juxta Basilicam B. Petri Apostoli, et ab alia parte B. Andreæ Apostoli, in loco, qui Musileus appellatur, Basilicam in honorem S. Petronillæ.
Mesoleus, in veteri Inscriptione Tarraconensi :
Hic Mesoleus nemini III. debet. Mesolus,
in alia Romæ, apud Gruter. 607. 1. Vide Musivum.