« »
 
[]« 1 muta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 560a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUTA1
1. MUTA, Mensa publicanorum, Germanis eine Maut, nostris le Change. Helwicus in Rationario Styriæ :
Primo moneta et Muta, et judicium intra muros oppidi Grætzensis, etc.
Occurrit ibi pluries. Charta Rudolfi Imper. ann. 1277. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 262 :
Statuimus ut omnes Mutæ per Styriam, quæ ultra debitum fuerant in suis redditibus aggravatæ, in summam reddituum quam solverunt Ducis Leopoldi tempore revertantur, nullique Principi ejusdem terræ liceat eas præter quod dictum est quibuslibet exactionibus aggravare.
Mutarii et Monetarii junguntur in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 17.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Muta, pro Mensa communi, Gall. Mense commune. Vide in hac voce. Statuta Eccl. S. Stephani Vienn. art. xvii. apud R. Duellium lib. 2. Miscell. pag. 91 :
Omnia et singula emolumenta percipiat... exceptis dumtaxat his quæ de Muta in primo anno recipi consueverunt pro anima et anniversario defuncti.
Muta, Quodvis vectigal. Chart. Ludov. Germ. reg. ann. 837. apud Neugart. Alem. Diplom. tom. 2. num. 807. pag. 8 :
Nullum theloneum, neque quod lingua theodisca Muta vocatur, aut portaticum aut pontaticum, etc.
Charta Arnolfi Reg. ann. 998. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 128 :
Homines istius Ecclesiæ licentiam habeant hoc sine Muta, sive navigio, sive cum cæteris afferre quodcumque eis jubetur, sine ulla alicujus judiciariæ potestatis contradictione.
Tom. 3. pag. 16 :
Justitiam quoque nostram de theloneo quod Muta vocatur, in navibus ipsorum victualia deportantibus, etc.
Alia Henrici Comitis Palatini, ibid. pag. 388 :
Nec Muta nec teloneum requiretur.
Alia Rudolfi Imp. ann. 1276. pag. 392 :
Muta seu thelonium.
Alia Ottocari Ducis Austriæ ann. 1353. ibid. tom. 2. pag. 66 :
Sine naulo quod vulgo possumus dicere Mutam, ad sua libere deducant.
Adde pag. 435. tom. 2. pag. 33. 34. 69. 534. 578. tom. 3. pag. 16. 17. 18. 26. 28. 29. 378. 379. Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Maut, col. 1333.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mutam navigium interpretatur D. de Lauriere, in Gloss. Jur. Gall. voce Muages, ex Charta Arnolfi Regis mox laudata ; quam in sententiam descendisse ob id potissimum videtur, quod sive muta legerit, pro sine muta, ut editum est loco citato. Hanc vero genuinam esse lectionem dubitare nequaquam sinunt ea quæ in hanc rem protulit D. Cangius, atque adeo Mutam vectigal esse constat, quod pro navigiis mercibus oneratis exactum arbitror, ut tradit ibid. laudatus Glossator.
Mutarius et Mutnarius, Publicanus, exactor vectigalium, Germanis ein Mautner. Occurrit in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 581. in Historia de Particula S. Crucis quæ asservatur in Cœnobio Mellicensi, et in Privilegiis Academiæ Viennensis in Austria, apud Lambecium lib. 2. Comment. de Cæsarea Biblioth. pag. 120. 624.