« 2 mutatoria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 561c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUTATORIA2
2. MUTATORIA, Vestes quæ aliis mutantur :
vicaria indumenta, apud Cassianum lib. 4. cap. 10. ἐξημοιϐά ἱμάτια, Homero :
Mutatoriæ vestes,apud Cogitosum in Vita S. Geraldi lib. 1. cap. 34.
vestimenta Mutatoria, in Testamento Guillelmi D. Montispessulani ann. 1212. Gregor. Nazian. Orat. 2. in Julian. : Ἐσθῆτος ἐξαλλαγή, pag. 106. Vita S. Nili Junioris pag. 56 :
Καὶ ἀφείλοντο τὸ τρίχινον τῆς ἀλλαγῆς αὐτοῦ. Ἀλλαγαὶ ἱματίων,apud Pachymer. lib. 7. cap. 29. Vide Notas ad Alexiad. pag. 285. et Descript. ædis Sophianæ n. 87 :
Vestes quas persæpe mutare consueverunt Principes,apud Rigordum ann. 1185. Will. Tyrius lib. 6. cap. 6 :
Vestes etiam præ continuis laboribus laceræ, et assiduitate utendi prætendentes vetustatem ; non enim erant populo peregrinanti diversa, quibus alternatim uterentur, Mutatoria.Lambertus Ardensis :
Alii scutellas metalli similis cum calicibus, alii vestium Mutatoria, alii pictas culcitras et tapetia... distribuit.Udalricus lib. 2. Consuet. Clun. cap. 13 :
Est apud nos lavatorium... ibique lavat femoralia sua... aut si habet in promptu Mutatorium suum, mutat quod est indutus.Adde Thietmar. lib. 4. cap. 24. Ordinar. Can. Regul. S. Laudi Rotomag. ad calcem Johan. Abrinc. edit. 1679. pag. 312 :
In lectis interim singulorum munda et nova Mutatoria ponatur a camerario.Sed præsertim Mutatoria dicuntur vestes pretiosæ quæ aliis minoris momenti ac pretii mutantur. Papias :
Mutatoria, solennia vestimenta aliis meliora. Mutatoriæ, mutandæ vestes, et camisiæ, bracæ.Ugutio :
Mutatorium, vestis pretiosa, pro qua alia mutatur.Gloss. Lat. Gall. :
Mutatorium, Vestemens precieux.Historia Belli Saxon. pag. 149 :
Arma generis universi, Mutatoria, cæteraque sine æstimatione vestimenta, etc.S. Bernardus de Morib. Episcop. cap. 2 :
Quid conferunt tot Mutatoria, vel extensa in perticis, vel plicata in manticis.Quo spectant ista apud Jacobum de Vitriaco in Histor. Occident. cap. 30 :
Mimus et histrio ad mensam cantant : multa vestium Mutatoria ad ostentationem vanitatis in pertica extenduntur, et Christi pauperes fame et frigore cruciantur.Vita S. Richardi Episcopi Cicestrensis n. 44 :
Nec phaleris auro vel argento fulgentibus equos suos ornari voluit, nec Mutatoria superflua circumferre, etc.Vita Joannis Gorziæ Abbatis :
Cum a legatis ei diceretur... ut veste lautiore se appararet, uti regiis conspectibus præsentandum, illeque renueret, rati illi non ei vestium Mutatoria subesse, Regi nuntiant.Monachus Pegaviensis ann. 1096 :
Præfatæ namque dedicationis festivitate, per dies 15. solemniter protensa, D. Juditha Comitissa totidem diebus singulis Mutatorium insignibus æqualiter redimitis, non sine admiratione cunctorum, adornata processit.Matthæus Paris ann. 1107 :
Jussit eum arctiori carceri et custodiæ mancipari... Mutatoria quasi autem sua ei non substraxit.An. 1236 :
Sericis vestimentis ornati, cicladibus auro textis circumdati, excogitatis Mutatoriis amicti, insidentes equos pretiosos, etc.An. 1245 :
Appropinquante... Dominicæ Nativitatis festivitate, qua Mutatoria recentia, quæ vulgariter novas Robas appellamus, Magnates suis domesticis distribuere consueverunt.Cosmas Pragensis :
Accipe thalitarium et chlamydem, ac Mutatoria Duce digna.Gervasius Tilleberiensis MS. in Otiis Imperial. parte 2 :
Levioribus Mutatoriis Rex indutus ad mensam accedit.Ep. 21. Adami abb. Persenniæ apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 754 :
Ubi, inquam, regnat mediocritas, non de pupillorum prædiis augentur prædia, nec partitæ onerantur Mutatoriis, quibus corpora, vasa stercorum, adornentur.Vide Schmidt. ad Petr. Alphons. Discipl. Cler. cap. 27. § 3.