« Mutulus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 562c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUTULUS
MUTULUS. Lex Ripuar. tit. 60. § 4 :
Si autem ibidem infra terminationem aliqua indicia sua arte, vel butinæ aut Mutuli facta extiterint, ad sacramentum non admittatur, etc.Ubi mutuli, videntur esse aggeres terrei, quos Motes nostri vocant : aut forte lapides ii quos Mutos vocant Agrimensores, i. sine inscriptione, vice terminorum positi. Vide Bonna 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Errat Cangius,
si fides Eccardo, in Notis ad Legem citatam, quam ad calcem Legis Salicæ edidit.
Mutuli enim sunt machinationes clandestinæ, vel seditiones clam excitatæ, a veteri
German. Meuten, clandestine agere, unde Meutmacher, Flabellum seditionis,
Gall. Mutin. Hæc vir eruditus ; quæ tamen in meam fidem recipere nolim.