« 1 mysterium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 563c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MYSTERIUM1
1. MYSTERIUM, Officium, sacra Liturgia. Pelagius Episcop. Ovetensis in Ferdinando Rege
Hispan. :
Tunc Alfonsus Rex velociter Romam nuntios misit ad Papam Aldebrandum cognomento septimus Gregorius. Ideo hoc fecit, quia Romanum Mysterium habere voluit in omni Regno.Infra :
Confirmavit itaque Romanum Mysterium in omne regnum Regis Adefonsi æra 1123.(Chr. 1088.)
P. , 1766.
Mysterium Christi, Missæ sacrificium. Acta S. Gratil. tom. 2. Aug. pag. 728. col. 2 : Indutus est(Gratilianus)vestimentis albis, et celebraverunt Mysteria Christi.
P. , 1766.
Mysterium Defunctorum, Officium solemne pro defunctis. Charta ann. 1220. inter Instr. tom. 6. Gall.
Christ. col. 545 : Pro quibus omnibus Mysterium defunctorum sequenti die, vel alia, juxta quod visum fuerit conventui, facient celebrari.