« »
 
[]« Mysticare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 564b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MYSTICARE
MYSTICARE, Sensum arcanum exprimere, includere. Petrus Rigensis in Levitico :
.... Ecclesiam Mysticat illa domus.
Hugo a S. Victore in Speculo Ecclesiæ cap. 1 :
Cancellus humilior reliquo corpore Ecclesiæ, Mysticat quanta humilitas debeat esse in clero.
Utitur etiam cap. 7. Rituale antiquum Suession. apud Marten. de Ant. Rit. pag. 380 :
Novem psalmi, novem lectiones et novem responsoria, quæ in his tribus noctibus celebrantur, Mysticant quod tria genera hominum ab inferis rapuit, quæ ad societatem novem ordinum Angelorum transvexit.
Observat Ugutio, mysticum dici de temporalibus ; mysterium de spiritualibus.