« »
 
[]« Marrones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 287b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MARRONES
MARRONES, Marones, Marruci. Vita sancti Odonis Cluniacensis Abbatis :
Dum patriam reverteretur, inter Burdonum Alpes, etc. Secus locum autem illum habitat quoddam genus hominum, qui Marrones vocantur, et arbitror ex Marronea Aquilonari provincia illud nomen traxisse originem.
Iidem, qui Marruci appellantur ab eodem Odone in Vita S. Geraldi lib. 2. cap. 17 :
Ipsi quidem Marruci, rigentes videlicet Alpium incolæ, nihil quæstuosius æstimabant, quam ut supellectilem Geraldi per juga montis Jovina transveherent.
Chron. S. Trudonis [] lib. 12. ubi de Monte Jovis, in Alpibus :
Et post aliquot dies præmonstrata eis a præducibus Maronibus difficillima via : Marones enim appellantur viarum præmonstratores, etc.
Hinc Maronnier etiam dictus qui navibus in portum introducendis præest. MS. :
Li Maronnier furent bon Maestre,
Car du port savoient tout l'estre.
Nisi legendum malis Marinnier, vel Marennier.
Sic vero appellatæ circa Alpium juga Saracenicæ gentis reliquiæ quædam. Saraceni enim Afri, cum a tempestate valida in Provinciæ oras ejecti fuissent, Leone Philosopho imperante, illam potissimum regionem insederunt, tenueruntque annis aliquot, quæ circa Maurum montem in Italiæ et Galliæ confiniis adjacet, castroque Fraxineti expugnato, quod eorum latrociniis et excursionibus opportunissimum fuit, propter adjacentes silvas, quas Fraxinidos saltus vocat Flodoardus in Chron. ann. 931. vicinas provincias vastarunt, occuparunt urbes et castra, tandemque Alpium claustra et juga insederunt, unde in Burgundiam et Italiam sæpius excurrerunt, uti pluribus commemorant Witikindus libro 3. extremo, Luithprandus lib. 1. cap. 1. lib. 2. cap. 12. lib. 5. cap. 4. Bonifacius Archiepisc. Mogunt. Epist. 19. Chron. Novalic. lib. 4. cap. 21. 22. Chron. Farfense pag. 668. Vita sancti Romuli Episc. Genuensis apud Ughellum, Glaber, et alii. De iis etiam intelligendus Anonymus Combefisianus in Constantini Porphyrog. vita num. 31.
Ipse Hugo Rex Italiæ, cui admodum molesti erant, Saracenos adortus, propter Berengarium, qui recens regia sumpserat insignia, facto et sancito cum iis fœdere, inglorius recessit, ut est apud Luithpr. lib. 5. cap. 7. Verum haud multo post, vicini Toparchæ collecto exercitu, non modo ex Alpium, quæ insederant, jugis, sed et ex ipsa Provincia, atque adeo prima eorum sede Fraxineto, penitus exegerunt fugaruntque. Quod quidem militare facinus Rotboldo Forcalcariensi Comiti, Arduino Hyporegiæ Marchioni, et Aymoni Comiti attribuit Chron. Novalic. Willelm. vero Com. Provinc. Rotboldi fratri, Glaber. lib. 1. cap. 4. Odilo in Vita S. Majoli, et Charta Riculfi Episc. Forojuliens. apud Ruffium et Sammarthan.
De Fraxineti peculiari situ, (ut et hoc obiter moneam) video controverti. Guichenonus in Hist. Sabaud. pag. 185. Luithprandi auctoritate nixus, qui lib. 1. cap. 1. in Italicorum Provincialiumque confinio Fraxinetum oppidum statuit, illud esse autumat, quod vulgo Portus S. Suspirii, aut Exuperii, appellatur, versus Villam-Francam, in Comitatu Niciensi. Verum cum Chron. Novalicense lib. 4. cap. 21. tradat, situm fuisse
super ora maris in Provincia prope Arelatem
, loci positionem in Francia, atque adeo in ipsa Provincia investigandam necessario consequitur. Et certe Fraxenetum in diœcesi et Comitatu Forojuliensi videtur statuere vetus Pontii Massiliensis Episc. Charta ann. 1008. quæ a Sammarthanis refertur in Episcopis Massiliensibus et apud Guesnaium in Annalibus Massiliens. ann. 1014 :
De cætero omnem partem meam dono Monasterio S. Victoris, sed et in Comitatu Forojuliense, id est, in Fraxeneto, in villa, quam vocant ad Molam, etc. omnem partem meam.
Molam, la Mole, statuunt [] Tabulæ Geographicæ ad dextram sinus Grimaldei, juxta quem exstat vallis Freneti dicta, cujus jurisdictionem et dominium, una cum Grimaldo Castro et Turri S. Tropelii, datam Genti Grimaldæ constat. Istius vallis mentionem fieri comperio in Diplomate Ludovici Regis Neapol. ann. 1406. apud Augustinum du Pas, in Stemmate Acigniacæ Familiæ pag. 601. Adde præterea Ekkehardum Juniorem de Casibus S. Galli cap. 5. sub fin. et 15. initio, Ruffium in Comitib. Provinciæ pag. 50. Columbum pag. 75. 110. et alios. Vide Marani.
P. Carpentier, 1766.
Hinc nostris Pirata, imo et quivis nauta vel navicularius, Maronnel et Maronnier appellatus. Lit. remiss. ann. 1371. in Reg. 102. Chartoph. reg. ch. 270 :
Un Maronnel appellé Jehan Chirelire,.... grant nombre de Maronneaulx garniz d'espées et de couteaux, etc.
Aliæ ann. 1410. in Reg. 164. ch. 220 :
Le suppliant demanda à un pescheur ou Maronnel combien il faisoit une vente de poissons qu'il avoit ; lequel pescheur ou Maronnel lui eust fait un certain pris d'argent, etc.
Charta ann. 1366. in Reg. 99. ch. 260 :
Comme Jehan Bonne de la ville de Leure nostre Maronnier eust armé, appareillié et avitaillié un craier à ses propres coux, fraiz et despens, appellé la Mahiere, garni de xlv. compaignons pour aler en la mer sur nos ennemis, etc.
Lit. remiss. ann. 1377. in Reg. 111. ch. 26 :
Colart Couvin, dit Ponnet, Maronnier de eaue, demourans à Camons emprès Amiens.
Aliæ ann. 1380. in Reg. 118. ch. 34 :
L'exposant entra en un vaissel d'armée sur mer avecques plusieurs Maronniers et escumeurs de mer, pour aler gaignier sur les ennemis.
Bestiar. Ms. :
Les Maronniers qui par mer vont, etc.
Unde Maronner, Artem piraticam vel nauticam exercere, in Lit. remiss. ann. 1453. ex Reg. 182. ch. 59 :
Le suppliant depuis qu'il vint à l'aage de dix-sept ans ou environ, il s'est mis à Maronner sur la mer,... tellement qu'l savoit bien et sceurement mener, conduire et maroier ung navire.
Vide supra Mareare et Mariniarius.