« »
 
[]« Nactum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 566a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NACTUM
NACTUM, vel Nactus. Jacobus Stephanescus Cardinalis lib. 1. de Coronatione Bonifacii VIII. cap. 9 :
Post ipsum quadratus equus, detextus ad ante,
Velatusque rubro scarleti tergora Nacto
Cygneus ad dextram vehitur.
Et infra :
Cornipedemque sedens niveum sub tegmine Nacti.
Hinc emendandus Alexander III. PP. Epist. 52. ad Philippum Coloniensem Archiepisc. :
Insigne quoque festivi equi, quod a quibusdam vulgo Naccum vocatur,.... confirmamus.
Ita etiam præfert illa quam descripsit Maximilianus Henric. in Apolog. Archiep. Colon. pag. 3. [] Et Innocentius III. PP. lib. 1. Epist. pag. 34. Edit. Colon. et 36. Edit. Venetæ :
Denique ut Pisana civitas..... amplius honoretur, equo albo, cum Nacho albo in processionibus utendi tibi licentiam damus.
Ita perperam Navo, editum apud Ughellum tom. 4. pag. 1200 :
Equo cum Navo albo in processionibus uti, etc.
Legendum enim utrobique Nacto, Nattum in Bulla ann. 1052. pro Archiep. Colon. apud Guden. Cod. Dipl. tom. 1. pag. 18. Quod porro hi Nactum, alii coopertorium, vel udonem appellabant, (locos dedimus in voce Equus albus) ita ut Nactus fuerit stragulum, quo totus equus insternitur. Balsamo in Nomocan. Photii tit. 8. cap. 1. ait, magnum Chartophylacem in Festi SS. Notariorum processione, Καϐαλιϰεύειν τὸ πατριαρχιϰὸν ἄλογον μετὰ ὀθονίου λευϰοῦ. Vossius nachus retinet, et a νάϰος, i. vellus vel lana, deducit : sed vix est ut assentiar. Vetus Interpres Juvenalis Sat. 6. v. 80. testitudineum conopeum Poetæ interpretatur, linum tenuissimis maculis Nactum. Quo loco Pithœus netum aut nexum frustra conatur reponere : est enim Nactum, quod in Gloss. Gr. Lat. ναϰτὸν, τὸ πεπιλωμένον, dicitur, Densum, pressum, ανάσσειν, Premere, densare. Hinc fullo, νάϰτης, a densando et premendo, Nactina, fullonis uxor apud Apuleium. Hesychius ναϰτά, πίλους, ἐμπίλια, etiam interpretatur. Vide Thoracomachus, Equi albi et Udo.
P. Carpentier, 1766.
Nactum legendum censet Cangius, ubicumque vox Naccum occurrit : sed vix est ut assentiar ; frequentius quippe legitur, quam ut mendum esse putem ; præter enim allata, Naccum habet Bulla Bened. VII. PP. ann. 975. tom. 1. Hist. Trevir. Johan. Nic. ab Hontheim pag. 313. col. 2 :
Equitando cum Nacco per stationes.
Ita etiam Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 888 :
Tunc extra atrium ecclesiæ, equus albo Nacco coopertus stat præparatus ad suscipiendum dominum suum pontificem, ut ei supersedeat.
Utrumque ergo admittendum videtur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nactum, metaphorice, Stragula seu casula ambiens totum corpus Sacerdotis, ut conjectat Sollerius. Translatio S. Apollinaris, tom. 5. Julii pag. 378 :
Erat eadem mitra cum superhumerali et Nacto, quam sibi S. Apostolus Petrus, ipsum Ravennam dirigendo, contulerat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nacum, pro Nactum, Stragulum. Gualvaneus Flammæ apud Murator. tom. 12. col. 1047 :
Equus debet esse albus coopertus Naco in panno aureo, etc.
P. Carpentier, 1766.
Sed et pro Panni specie, Gallice Nac, non semel legitur in Invent. S. Capel. Paris. ann. 1363 :
Item una infula, una dalmatica et una tunica de Nacto albo parvi valoris. Item duæ cappæ de Nacto viridi. Item duæ cappæ de Nacto rubeo. Item duæ aliæ cappæ de Nacto albo.
Alius ann. 1376 :
Item sunt duæ cappæ coloris violacei, pro servicio Quadragesimæ ordinatæ, quæ solebant esse albi coloris, dictæ de Nac.
Rursum aliud Gallicum :
Item un chasuble, dalmatique et tunique de Nac blanc de petite valeur. Item deux chapes de Nac vert. Item deux chapes de Nac vermeil. Item deux autres chapes de Nanc (sic) blanc.
Unde non temerarie fortassis a νάϰος, vellus vel lana aut a Netum seu Nexum quis deducet. Vide infra Nattus.