![[]](img/image.png)
NANTEE. Chronicon MS. Eccl. Nannet. :
Est autem Nannetum civitas Armoriæ, et dicitur secundum aliquos Nannetis, quasi navium tenax vel naves tenens, ab eo quod habet portum aptum ad naves tenendas et recipiendas. Vel Nannetum a Nantee, quod est illa aqua sordida in qua coria macerantur et depilantur ; unde dicunt aliqui, quod primi fundatores Nannetensis civitatis erant alutarii, seu cordoues, Gallice Tenneurs, et quod a foveailla, in qua coria sua reponebant, dicta est Nannetum : nunquam tamen audivi, quod Nannetenses se occuparent circa coria vel exteriores pelles, sed bene circa interiora, unde dicitur Tripier de Nantes.