« 2 narratio feodata » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 569c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NARRATIO22. NARRATIO Feodata, Quæ et Nominatio dicitur, Vassalli clientelaris professio, qua feudalium
prædiorum cum suis limitibus ac terminis, atque adeo juribus ac oneribus descriptionem
domino ex debito offert. Tabul. Trenorch. :
Protestatur idem Humbertus quod si aliqua in supradicta Narratione sua feodata omisit, quod ea in futurum possit præsenti Nominationi addere, dum et quando ad suam notitiam pervenerit ; et si aliqua in eadem præsenti Nominatione posuerit, quæ non sint de feodo, dum fidem de hoc fecerit, non sibi noceat ; et his salvis confitetur se esse hominem feodalem ipsius domini abbatis.Vide Denominatio et infra Numeramentum.

