« Nassa » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 570c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NASSA
NASSA. Charta Occitanica ann. 1312. in 48. Regesto Tabularii Regii n. 44 :
Dedisse et concessisse eidem Bertrando Nassam illam quæ vocatur la Viscontau in Castellania de sancto Makario, cum omnibus quæ ad nos ratione Nassæ illius in præsenti pertinent, et in futurum pertinere poterunt, habendam et tenendam eidem Bertrando et hæredibus suis,..... reddendo inde nobis et hæredibus nostris unam lanceam ad Sporlam in mutatione domini.Charta ann. 1216. in Tabular. Abbatiæ Frigidi montis fol. 88 :
Quitavi etiam Nassam dictæ Ecclesiæ quam contra eam in molendino de Cires reclamabant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Nihil impedit,
ut opinor, quominus iis in locis Nassa intelligatur Piscaria. Gall.
Pescherie, ut intelligi certo debet in Literis Eduardi III. ann. 1341. apud Rymer.
tom. 5. pag. 229 : Querelam dilectorum et fidelium nostrorum Majoris Juratorum... civitatis nostræ Baionæ recepimus, continentem quod ratione.... cujusdam fortalisii ibidem per ipsum constructi (prope) quandam Nassam sive piscariam, in aqua vocata la Dore, ubi naves et batellæ transire.... hactenus solebant.Notum est Nassam esse Piscatorii vasis genus, ex vimine fere contextum, quo, ut habet Festus, quum intravit piscis, exire non potest, hinc piscaria, Nassa generatim dicta ; in piscariam enim ingressus piscis, ut in nassam, evadere non potest.
P. , 1766.
◊ Gurges, locus in fluvio
coarctatus piscium capiendorum gratia, vulgo Gort, alias Nause. Libert.
villæ de Lunacio diœc. Agen. ann. 1295. in Reg. 48. Chartoph. reg. ch. 124 :
Dimiserunt medietatem Nassarum seu piscariarum in fluminibus de Garona et de Olto. Une Nause à prendre anguilles,in Charta ann. 1310. ibid. ch. 164. Alia ann. 1455. ex Cod. reg. 6956. A :
In medio dicti fluminis Vidassoa est ædificata quædam Nassa sive piscaria, vocata Mongelos ;..... dictæ piscariæ sive Nassæ alæ pertingunt utrumque extremum dictæ ripariæ.Vide mox Nasserium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nace, Nasse, Eadem notione. Charta ann. 1409. apud Rymer. tom. 8. pag. 580 :
In qua quidem riparia idem Carolus habet quoddam Nace piscenarium vocatum la Nasse Guissen, dictis terræ et dominio pertinens, per quæ quidem Nasse et ripariam diversæ mercandisæ... quæ per Nasse et ripariam prædicta transibunt, certum peagium, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nassa Follaria. Charta Girardi Hamensium Domini ann. 1145. ex Tabulario Corbeiensi : In tota præfata aqua nec ego nec aliquis piscari poterit, nisi in fossatis castelli mei, et homines de Seancourt inter molendinum de Margellis et molendinum de Seancourt piscari poterunt cum Nassis Follariis.Alia Johannis, Girardi successoris, ann. 1248 :
Sciendum etiam quod homines de Seancourt, illi tantummodo qui cum Nassis Follariis pedes piscari de jure hactenus consueverunt subtus sclusam de Eskenfol, piscari pedes tantummodo cum Nassis Follariis ibidem in posterum poterunt prout debent.Ex adjectis in hac altera Charta verbis pedes tantummodo forte quis suspicabitur, Nassas follarias eas dici, quas homo pedes, sine navicula, in ripa fluvii ponere tantum potest. Erit f. qui suspicetur pro follariis legendum fossariis, a fossis, in quibus nassæ poni consueverunt.