« »
 
[]« 1 natalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 572a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NATALIS1
1. NATALIS, Festus dies Sanctorum a Christianis cultus. Beletus de Divin. off. cap. 4 :
Nativitas proprie appellatur festum illius Nativitatis, qua est in carne et in mundo, ita ut hinc solum dicatur Nativitas Christi, B. Mariæ, et Joannis Baptistæ, quod horum Nativitates duntaxat ab Ecclesia celebrentur. Natalis, vel Natale, et Natalitium vocatur Sanctorum ex hoc sæculo commigratio : quia ut sæculo et mundo moriuntur, ita tunc cælo nascuntur.
Adde Amalarium lib. 4. de Eccles. offic. cap. 35. Rabanum lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 43. Honorium Augustod. lib. 3. cap. 17. et Durandum lib. 7. cap. 1. n. 18. Smyrnensis Ecclesia apud Eusebium lib. 4. Hist. Eccl. cap. 15. diem mortis S. Polycarpi γενέθλιον ἡμέραν vocat :
diem passionis
vertit Rufinus. S. Augustinus Serm. 10. de Sanctis :
Digne Natalem istorum colimus, quos beatius æternæ vitæ mundus edidit, quam mundo maternorum viscerum partus effudit.
Idem in Psalm. 39 :
Mortes in quas Pagani sævierunt, in illis hodie reficimur, Natalem Martyrum celebramus, exempla Martyrum nobis proponimus.
Eusebius Gallicanus sive Cæsarius Homil. 50. de S. Genesio :
Beatorum Martyrum passiones, Natales vocamus dies, quando eos martyrii vita et Gloriæ fides, dum ingerit morti, genuit et æternitati, et perpetua gaudia brevi dolore parturiit, etc.
Paulinus Natali 3. S. Felicis :
Venit festa dies cœlo, celeberrima terris,
Natalem Felicis agens, qua corpore terris
Occidit, et Christo superis est natus in astris,
Cælestem nactus sine sanguine Martyr honorem.
Philippus Eystetensis in Vita S. Willibaldi cap. 11 :
O quam optabilis est illa dies Sanctis et Dei fidelibus, in qua etsi moriuntur mundo, nasci tamen feliciter incipiunt in cælo ! Et ideo sancta mater Ecclesia hunc diem non mortis, sed Nativitatis appellat, quia post mortem carius gaudia incipiunt possidere æternæ hæreditatis.
Adde Petrum Chrysologum Serm. 129. Nicolaum PP. ad Consulta Bulgaror. cap. 5. Radulphum Flaviniac. lib. 4. in Levit. cap. 2. etc.
Natalis, vox etiam usurpata in festo Translat. Reliquiarum. Martyrologium S. Hieronymi :
4. Non Aug. in Antiochia [] Natalis reliquiarum Stephani Protomartyris et Diaconi, etc.
Ita
Natalis Calicis, Dies Cœnæ Domini appellatur, cujus nomenclaturæ rationem affert Eligius Noviomens. Episcop. Homil. 10 :
Vocatur hæc dies Cœna Domini : vocatur et Natalis Calicis : et merito talibus præfulget miraculis, quia hac eadem die mysticum Pascha Dominus cum Discipulis celebrans, Sacramenta Corporis et Sanguinis sui illis atque per illos nobis tradidit, et ipse celebrationis initium fecit.
Vita S. Genovefæ num. 33 :
A die sancto Epiphaniæ, usque ad Natalem Cœnæ Calicis, qui est Domini, etc.
Ratramnus Monachus Corbeiensis lib. 4. contra Græcos, cap. 3. ex Vita S. Silvestri PP. :
Natalem Calicis similiter ut diem Dominicum habere debemus, in quo sacrificium Dominici Corporis et Divini Sanguinis ab ipso Domino celebrationis sumpsit initium.
Græca Eusebii, cui Vitam S. Silvestri adscribit Ratramnus, ut et aliquot Codices MSS. profert eadem Vita a Combefisio edita pag. 268. quo loco πέμπτη ἡμέρα vocatur, quæ Natalis Calicis Ratramno. Petrus Blesensis, qui in Codd. MSS. Pictor cognominatus, in Tract. de S. Eucharistia cap. 13 :
Hoc in Natali Calicis non est celebratum,
Quando pascha novum vetus est post Pascha dicatum.
Exstant Homiliæ in Natalem Calicis ab Avito Viennensi conscriptæ fragmenta, inter illius opera. Natalem Calicis, pro ipsa divina Eucharistia usurpat Paschasius Abbas Corbeiensis, de Corpore et Sanguine Dom.
Natalis Sagramenti, lib. 1. Sacrament. Eccl. Roman. n. 1. sed et γενέσια quasvis rerum memorabilium seu illustrium memorias annuas vocabant. Ita Sozomenus lib. 6. cap. 2. ait, γενέσια σεισμοῦ sub Valentiniano quotannis celebrasse Alexandrinos, seu forte publicarum Litaniarum ob istum terræ motum institutionem.
Natales, Quatuor præcipuæ anni festivitates, nostris Jours Nataux. Charta Pontii Episcopi Atrebatensis in Tabulario S. Bertini :
Singulis annis 20. solidos cursalis monetæ reddere tenebitur 4. Natalibus, scilicet in festo omnium SS. 5. sol. in Natali Domini 5. sol. in Pascha 5. sol. et reliquos 5. sol. in Pentecoste.
P. Carpentier, 1766.
Charta Nic. I. Camerac. episc. ex Tabul. S. Crucis Camerac. :
Ita quidem quod in solempnibus diebus, qui Natales vulgo dicuntur, etc.
Redit. comitat. Namurc. ann. 1289. ex Reg. Cam. Comput. Insul. sign. Le papier aux ayselles fol. 23. v° :
Encor i a (à Spies) li cuens iij. fiés l'an, à iij. Nautaux de l'an, iij. plés, k'on apele plés centains, c'est à chacun Natal j. plait.
Natalis, Dies solennis, seu anniversarius, quo quis in dignitate quapiam inauguratus est. Natalis imperii, apud Capitolinum in Pertinace, et Eumenium Paneg. 9. Natalis Valentiniani purpuræ, in Laterculo Silvii. Natalis adoptionis, apud Spartian. in Adriano. Lactantius de Mortib. Persecutor. num. 46 :
Statuit Imperator prælium diei Kalendarum Maiarum, quæ octavum annum nuncupationis ejus implebant, ut suo potissimum Natali vinceretur.
Ita Sixtus PP. in Epist. ad Cyrillum Alexandrinum anno 430. et in Epist. ad Joannem Antiochenum, Hilarus Papa in Ep. 2. ad Episcopos Tarraconens. provinciæ, S. Ambrosius Ep. 60. ad Felicem Comensem, Augustin. Ep. 255. Paulinus Ep. 16. Gregorius M. in libro Sacram. Fortunatus lib. [] 5. Poem. 3. Ennodius dict. 1. Anastasius in Hadriano I. Hadrianus II. Epist. 11. ad Actardum, Leo VII. in Epist. post Chronicon Reichersp. pag. 17. lib. 1. Sacrament. Eccles. Rom. cap. 97. 98. 101. lib. 3. cap. 37. Diurnus Rom. cap. 3. tit. 13. Testamentum Aldrici Episcopi Cenoman. in illius Vita pag. 51. 54. 92. Et hinc
Natalis Cathedræ Petri, cujus festum agunt Christiani, de quo sic Augustin. Serm. 15. de Sanctis :
Institutio solemnitatis hodiernæ a senioribus nostris Cathedræ nomen accepit, ideo quod primus Apostolorum Petrus hodie Episcopatus Cathedram suscepisse referatur. Recte ergo Ecclesiæ Natalem sedis illius colunt, quam Apostolus pro Ecclesiarum salute suscepit.
Vide Turneb. lib. 23. Adv. cap. 4. Baron. ad Martyrol. 3. et 13. Jan. Rosweidum ad Paulini Ep. 16. Bollandum ad 18. Januarii, Livineium ad Paneg. pag. 332. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Solemnis erat Episcoporum, ac præsertim Romanorum Pontificum Natalis seu anniversarius ordinationis dies, atque ad eum celebrandum Consacerdotes suos, hoc est Episcopos invitare solebant, eosque solos ex more, nisi honoris ergo quandoque Presbyteri invitarentur. Hæc patent ex Epistola 20. S. Paulini adhuc Presbyteri ad Delphinum num. 2. ubi loquens de Anastasio PP. ait :
Ad Natalem suum, quod Consacerdotibus suis tantum deferre solet, invitare dignatus est.
Aderant autem hisce festivitatibus Episcopi non pauci, ut constat tum ex illa venerabili Synodo, quam Natalis Sixti PP. dies favente Domino congregarat, ut ipse loquitur in Epistola ad Cyrillum jam laudata, tum ex pluribus Sermonibus, quos Natalibus suis ad Episcopos habuit Leo M. Sic Sermone I. cap. 3 :
Cumque hanc venerabilium Consacerdotum splendidissimam frequentiam video, angelicum nobis in tot sanctis sentio interesse conventum.
Exinde celebritatem illam ad B. Petri gloriam refert, ut et Sermone 3. quem sic claudit :
Illi ergo hunc servitutis nostræ Natalitium diem, illi adscribamus hoc festum, cujus patrocinio sedis ipsius meruimus esse consortes.
Simili modo loquuntur Sixtus et Hilarus citatis epistolis.
Natalis Templi, Basilicæ, seu ejus dedicationis, in Sermone de Dedicatione Ecclesiæ edito a Jac. Petito.