« »
 
[]« Nativus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 574a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NATIVUS
NATIVUS, Oriundus, quomodo Natif nostri dicunt. Natiu, apud Littletonem. Catholicon parvum :
Nativus, Natif.
Hincmar. Remensis Ep. 7. ex Labbeanis, de Hincmaro Laudunensi Episcopo :
Nam Attrabatis, Viromandis, et Bononia, ex cujus territorio es Nativus, etc.
Vita S. Udalrici Episc. Augustensis :
Ab eo interrogatus de qua provincia vel civitate esset Nativus : qui respondens dixit, De provincia Alamannia, et de civitate Augusta oriundus sum.
Nativi, Servi glebæ, origine et nativitate, eoque ipsi dominis suis obnoxii, Anglis Niefes :
Naifs,
in Legibus Willelm. Nothi vernaculis cap. 23. Neifs, Littletoni sect. 286. 287. cui proprie ita dicuntur ancillæ, seu servituti obnoxiæ, ut e contra viri, Villani. Nativitate servi, [] in Legibus Henrici I. Regis Angliæ cap. 70. MS. :
Car cil qui sunt serf par Nature,
Ne sevent garder mesure.
Bracton. lib. 1. cap. 6. § 4 :
Servi aut nascuntur, aut fiunt. Nascuntur autem ex Nativo et Nativa alicujus copulatis vel solutis, etc. Item nascitur servus qui ex Nativa soluta generatur, quamvis ex patre libero, quia sequitur conditionem matris, quasi vulgo conceptus. Item dicitur servus natione de libero genitus, qui se copulavit villanæ in villenagio constitutæ, sive copula maritalis intervenerit, sive non.
Eadem habet Fleta lib. 1. cap. 3. Adde eumdem Fletæ Scriptorem lib. 2. cap. 51. et Rastallum verbo Nativo habendo. Indulphus pag. 875 :
Et si quis hominum Nativorum suorum, vel native de iis tenentium, aliquod delictum fecerit, etc.
Ejusmodi Nativorum mentio fit apud Thomam Walsinghamum pag. 258. 261. in Chartis variis tom. 1. Monast. Angl. pag. 372. 603. tom. 2. pag. 56. 93. 94. 174. 243. 837. 976. apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 349. 417. 418.
Sequela Nativorum, Cowello appellatur
Regale privilegium, quo qui fruitur, habet Villanorum, i. servorum et mancipiorum intra feudum suum propaginem, et potestatem de illis, ut de cæteris suis, seu liberis, seu bonis mobilibus vel immobilibus pro libito disponendi
. Vide in Theam. Charta ann. 13. Edwardi III. Regis Angl. apud Thomam Blount in Nomolexico v. Neif :
Sciant præsentes et futuri, quod ego Radulphus de Combewel, Miles senior et dominus de Lambeley, dedi domino Roberto Vicario de Dedeling Beatricem, filiam Willelmi Hervy de Lambeley, quondam Nativam meam, cum tota sequela sua, cum omnibus catallis suis perquisitis et perquirendis, habendam et tenendam prædictam Beatricem, cum tota sequela sua, et omnibus catallis suis, et omnibus rebus suis perquisitis et perquirendis, predicto domino Roberto vel suis assignatis libere, quiete, bene et in pace imperpetuum. Ita quod nec ego predictus Radulphus et heredes mei, sive assignati mei aliquid juris vel clamii in predicta Beatrice, vel in catallis suis, sive in sequela sua, ratione servitutis vel Nativitatis, de cetero exigere vel vendicare poterimus, sed quieta sit et absoluta de me et heredibus meis, seu assignatis meis, ab omni onere servitutis et Nativitatis imperpetuum.
Placitum de Nativis,
id est, de servis fugitivis a veris dominis suis
, ad Vicecomites pertinere dicitur in Regiam Majest. lib. 1. cap. 3. § 4. Adde lib. 2. cap. 11. 12. et Quoniam Attachiamenta cap. 56. ubi plura de ejusmodi Nativis. Charta Eadredi Regis tom. 1. Monastici Angl. pag. 169 :
Et præcipio quod omnes homines fugitivi, quos iidem Monachi, et testimonium 4. vel 5. hominum fide dignorum coram Vicecomite in patria, in qua tales manent, possunt affidare suos Nativos esse, reducantur per prædictum Vicecomitem in Abbatiam eorum cum omnibus catallis et sequelis eorum.
Nativitas, Servitus, Naïverie, in Legibus Willelmi Nothi vernaculis cap. 23. Quoniam Attach. cap. 56 :
Si autem nativi domino suo negent Nativitatem suam, sive bondagium, etc.
Occurrit ibi pluries. Acta S. Erconwaldi Episcopi n. 20. de quodam captivo :
In hunc modum est exorsus : Deus, quem nemo petit in vanum nisi vanus, Nativitatem meam evacua, etc.
Id est, servitutem, seu captivitatem. Apud Ratbertum de Casibus [] S. Galli pag. 48. Nativitas alia videtur notione accipi : locum expende.
Nayvitas, Idem quod Nativitas, Nativa servitus. Fleta lib. 4. cap. 2. § 8 :
Quod dicitur de his, qui in Nayvitate sunt procreati.
Lib. 5. cap. 5. § 39 :
Liberatus fuit a Nayvitate cum tota sequela sua quocunque modo liberationis.
Adde Radulfum de Hengham in Parva cap. 8.