« »
 
[]« 1 natura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 575a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NATURA1
1. NATURA, Pars corporis, qua quis aut vir est, aut femina : Naturalia, Justino lib. 1 :
Non solum abscondimus,
inquit S. Ambros. lib. de Offic. cap. 18. et lib. 1. de Noe et arca cap. 8.
verum etiam quæ abscondenda accepimus, eorum indicia, ususque membrorum suis appellationibus appellare indecorum putamus
. S. Hieronym. in cap. 47. Esaiæ :
Disputant Stoici multa re turpia, prava hominum consuetudine verbis honesta esse, ut parricidium, adulterium, homicidium, incestum, et cætera his similia : rursumque re honesta, nominibus videri turpia, ut liberos procreare, inflationem ventris crepitu digerere, alvum relevare stercore, vesicam urinæ effusione laxare, denique non posse nos, ut dicimus a ruta rutilam, sic ὑποϰοριστιϰῶς a mente facere.
Et ante Hieronymum Tullius lib. 1. de Officiis cap. 35 :
Nec vero audiendi sunt Cynici, aut si qui fuerunt Stoici pæne Cynici, qui reprehendunt et irrident, quod ea, quæ turpia re non sunt, nominibus ac verbis flagitiosa ducamus ; illa autem, quæ turpia sunt, nominibus appellemus suis. Latrocinari, fraudare, adulterare, re turpe est ; sed dicitur non obscœne : liberis dare operam, re honestum est, nomine obscœnum ; pluraque in eam sententiam ab eisdem contra verecundiam disputantur. Nos autem naturam sequamur, et ab omni, quod abhorret ab oculorum auriumque approbatione, fugiamus.
Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 83 :
Pensandum autem est per visum accusantibus, visum concubitus propensius advertendum, ut scilicet ipsas coeuntium Naturas viderint commisceri.
Ita usurpant Cicero lib. 2. de Divinat. Vegetius lib. 1. de Arte veterin. cap. 61. Apuleius de Virtutib. herbar. cap. 40. Celsus Platonic. lib. 1. de Medic. animal. cap. 1. § 15. cap. 3. § 10. vetus Interpres Juvenalis Sat. 3. v. 97. Sat. 6. v. 73. Anastasius in Histor. Eccl. anno 8. Mauricii, et 7. Phocæ, ubi Theophanes habet τὴν φύσιν, ut et Nomocanon editus a Jo. Bapt. Cotelerio cap. 405. etc.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Homme naturel appellatur, qui ea parte bene instructus est, in Lit. remiss. ann. 1469. ex Reg. 196. Chartoph. reg. ch. 82 :
Icelle Marote mettoit sus au suppliant (son mary) qu'il n'estoit pas homme Naturel, ne capable de mariage.