« »
 
[]« 6 natura » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 575b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NATURA6
6. NATURA, Pars. Vita S. Hildeg. tom. 5. Sept. pag. 688. col. 2 :
In vera, inquit, visione vidi figuram hominis, qui quamvis in duabus Naturis sit, animæ et corporis, unum tamen ædificium est.
Quæ notione sæpius occurrit in eadem vita, ut observant docti Editores.
P. Carpentier, 1766.
Naturas Audire, Physicæ studere ; unde Naturalis, Physicus. Acta Mss. Inquisit. Carcass. ann. 1308. fol. 59. r° :
Item dixit... se intellexisse, ut dixit qui audiebat Naturas Tholosæ, et dixit ipsi qui loquitur,... quod ipse et quasi omnes Naturales Tholosæ et Parisius tenebant quod impossibile erat, et etiam contra naturam, quod de pane fieret Corpus Christi.
P. Carpentier, 1766.
Naturæ Concedere, Mori. Bonincont. Hist. Sic. part. 1. apud Lamium in Delic. erudit. pag. 116 :
Interea Mathildes senio confecta Naturæ concessit, et Lucæ sepulta est.
Vox Latinis quoque nota.
P. Carpentier, 1766.
Naturam Facere. Vide supra in Facere 16.