« Naturare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 575c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NATURARE
NATURARE, Creare, res naturales condere, iis naturam donare. Verbum est Theologorum
Scholasticorum, quibus
Deus dicitur Natura Naturans, non natura naturata, id est, Auctor
naturæ seu omnium in rerum natura constantium, non natura Naturata, seu res creata,
ab alio condita, constituta. Charta Henrici Angl. Regis ann. 1417 :
Inter quos natura Naturans ipse Deus naturale fœdus instituit.Sallas Malaspinæ lib. 3. Rer. Sicul. apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 258 :
Gallicorum non aliter Naturata complexio.Vita S. Richardi Episc. tom. 1. Aprilis pag. 311 :
Cui ab ipsa natura et omni Naturato honor et gloria in secula seculorum.Vita S. Catharinæ Sen. tom. 3. Aprilis pag. 884 :
Sicut enim ignis naturaliter sursum tendit, sic spiritus ejus... quadam visibili consuetudine quodammodo Naturata semper tendebat ad ea quæ sursum sunt.Hinc
P. , 1766.
◊ Nostris Naturer,
pro Ejusdem esse naturæ, alicui esse persimilem, Gall. Ressembler. Paraphr. psalmi
Miserere MS. : Bien Naturons à noster mere,...Bien nous puet Eve fiex clamer.
P. , 1766.
◊ Renaturer, eodem
sensu, ibid. : Bien Renature à la viés paste,La chars qui ne veut estre caste.
P. , 1766.
◊ Naturé vero, pro
Natus, oriundus, vulgo Natif. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. Chartoph. reg.
ch. 235 : Loron Pulegny bourgoiz de Toul Naturé dudit lieu de Toul, etc.
Naturatum. Willibrandus ab Oldenborg in Itinerario Terræ sanctæ de Antiochia :
Habet infra muros tres montes magnos et asperrimos, quorum medius adeo altus est ut suo cacumine nubibus innitens, cursum planetarum putetur impedire. Quem, ut puto, ipsa natura suis usibus præparaverat, ut dum sabbato ager a laboribus requiesceret, illic per amantissima loca, quæ circumjacent reficiebatur, et ab alto prospiciens, defectum sui Naturati consideraret ac repararet.