« Naucum » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 577b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NAUCUM
NAUCUM, Naucus, Vasis genus ad modum navis excavatum, canalis, alveus, Gall.
Auge. Inquisit. ann. 1268. ex schedis Pr. :
Item dixit quod eodem tempore ipse fecit apportare quoddam Naucum de puteo de Sauseto ad castrum de Mororium, pro eo quia illi de Sallone reputabant esse suum, quod Naucum erat Bernardi Gorcini de Sallone, etc.Inventar. ann. 1218. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 68. col. 1 :
Item inveni in domo sacristiæ, quæ est ad pratum, extra claustrum quatuor vaissellos, quorum unum plenum est vini puri,.... duas tinas magnas et tres paucas ; duos Naucos olivarum, unum ferratum.Vide Nauci et infra Navia.