«
2 navicularius » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 578c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/NAVICULARIUS2
2. NAVICULARIUS, Non gratuitus, sed mercenarius, et pro quo aliquid exigitur, ut pro transvectione
naulum et merces a naviculariis,
Institorius, Navicularia benedictio, non gratuita,
apud Goffridum. Vindocin. l. 2. Epist. 11 :
Nam si pro benedictione, quam omnino
gratis dare debuistis, usurpastis professionem, et pro professione ab alodiario B. Petri
exigitis subjectionem, profana fuit illa professio, et ideo non tenenda : quoniam
subsequens benedictio, quam exhibuistis, Navicularia potius videtur, quam gratis data,
quandoquidem pro illa temporalem mercedem cum injuria fidei Christianæ exigere non
erubescitis.
Utitur præterea eadem loquendi formula Opusc. 10. S. Augustinus
Serm. 1. de Vita Clericorum suorum :
Navicularium nolui esse Ecclesiam
Christi.
Id est, obnoxiam naviculariæ functioni, quod sequentia suadent. Et ni
fallor, Severus in Epistola ad Salvium, in tom. 5. Spicilegii Acheriani pag. 535 :
Siquidem Dionysius fertur ejus possessionis jura servasse, neque hæredes illius
defecisse, qui dum viveret, rei Navalis in plurimos venenales aculeos
intendebat.
Infra :
Multum mecum fuit et domi et in foro, cum me et apud
patrem defensore, et apud judicem potrono sæpius uteretur, aliquando etiam Dionysium
comprimebant, quod Porphyrio non deberet viginti jugerum causa Navicularia jurgia
commovere.
Vide
Nauticatio.