« 2 navicularius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 578c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NAVICULARIUS2
2. NAVICULARIUS, Non gratuitus, sed mercenarius, et pro quo aliquid exigitur, ut pro transvectione
naulum et merces a naviculariis, Institorius, Navicularia benedictio, non gratuita,
apud Goffridum. Vindocin. l. 2. Epist. 11 :
Nam si pro benedictione, quam omnino gratis dare debuistis, usurpastis professionem, et pro professione ab alodiario B. Petri exigitis subjectionem, profana fuit illa professio, et ideo non tenenda : quoniam subsequens benedictio, quam exhibuistis, Navicularia potius videtur, quam gratis data, quandoquidem pro illa temporalem mercedem cum injuria fidei Christianæ exigere non erubescitis.Utitur præterea eadem loquendi formula Opusc. 10. S. Augustinus Serm. 1. de Vita Clericorum suorum :
Navicularium nolui esse Ecclesiam Christi.Id est, obnoxiam naviculariæ functioni, quod sequentia suadent. Et ni fallor, Severus in Epistola ad Salvium, in tom. 5. Spicilegii Acheriani pag. 535 :
Siquidem Dionysius fertur ejus possessionis jura servasse, neque hæredes illius defecisse, qui dum viveret, rei Navalis in plurimos venenales aculeos intendebat.Infra :
Multum mecum fuit et domi et in foro, cum me et apud patrem defensore, et apud judicem potrono sæpius uteretur, aliquando etiam Dionysium comprimebant, quod Porphyrio non deberet viginti jugerum causa Navicularia jurgia commovere.Vide Nauticatio.