« 1 navis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 579c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NAVIS1
1. NAVIS, Pars ædis sacræ in qua plebs consistit. Ordericus Vitalis lib. 11 :
Navem quoque Basilicæ... auxit.Et lib. 12 :
Ingens Basilicæ Navis quæ nuper edita fuerat, corruit.Leo Ostiensis lib. 3. cap. 27 :
Fenestras omnes et Navis et Tituli plumbo ac vitro compactis.... inclusit.Adde cap. 32. etc. Sugerius lib. de Administr. sua cap. 29 :
Media Ecclesiæ testudo, quam dicunt Navim.Chronicon Moriniacense lib. 2 :
Exterius etiam tabernaculum, quod Ecclesiæ Navis a populo vocatur, consummationis perfectionem acceperat.Consuetudines Floriacensis Monasterii :
Atque in Navi ad stationem sedes antea Conventui præparant.Willelm. Abbas in Chron. Andernensi :
Eum pro vitæ merito in Navi Ecclesiæ.... tumulari præcepit.Bernald. Baldus ad Vitruvium scribit, quod Itali dicunt naves, seu navatas templorum, a ναός Græca emanasse. Salmasius vero ad Solinum, hanc partem templi ita dictam putat, quod camera ejus veluti navium carina sit : ex Sallustio, ubi de mapalium Africanorum cameris :
Oblonga incurvis lateribus tecta, quasi Navium carinæ sunt.Certe navim in ædibus sacris, pro camera usurpasse videtur Anastasius in Leone III. PP. pag. 121 :
Sarta vero tecta Basilicæ B. Petri Apostoli, id est, Navem majorem, sed et aliam Navem super altare cum quadriporticu, simul et fontem, etc.Ibid. pag. 128 :
Simulque et in Nave, quæ est super altare, sarta tecta omnia noviter restauravit.Et in Benedicto III. pag. 206 :
Sed et ipsius præcipuæ sarta tecta Ecclesiæ B. Petri Apostoli nutritoris sui, id est, Navem majorem, et aliam Navem quæ super corpus ejus est... luciflue renovavit.Ex quibus confici videtur longiori ædium sacrarum parti, Navis nomenclaturam postmodum inditam, tum quod in ea major sit concameratio, tum etiam quod ex sua longitudine navis carinam referat. Non desunt tamen qui ex Græca ναός vocis etymon hauriunt, quo nomine apud recentiores Græcos ea pars templi donatur, seu quod pars amplior sit ναοῦ, ædis sacræ : seu vox ipsa ναῦς hac notione a ναύς, navis ortum habeat. Vide Glossar. med. Græcit. voce Ναός col. 985.